Basiorum Liber(1928)–Janus Secundus– Auteursrecht onbekend Vorige Volgende [pagina 13] [p. 13] Basivm VII Centum basia centies, Centum basia millies. Mille basia millies, Et tot millia millies, Quot guttae Siculo mari, Quot sunt sidera coelo, Istis purpureis genis, Istis turgidulis labris, Ocellisque loquaculis, Ferrem continuo impetu, O formosa Neaera: Sed dum totus inhaereo Conchatim roseis genis, Conchatim rutilis labris, Ocellisque loquaculis, Non datur tua cernere Labra, non roseas genas, Ocellosque loquaculos, Molleis nec mihi risus: Qui, velut nigra discutit Caelo nubila Cynthius. Pacatumque per aethera Gemmatis in equis micat, Flavo lucidus orbe, Sic nutu eminus aureo Et meis lachrymas genis, [pagina 14] [p. 14] Et curas animo meo, Et suspiria pellunt. Heu, quae sunt oculis meis Nata praelia cum labris? Ergo ego mihi vel Iovem Rivalem potero pati? Rivales oculi mei Non ferunt mea labra. Vorige Volgende