Basiorum Liber(1928)–Janus Secundus– Auteursrecht onbekend Vorige Volgende [pagina 12] [p. 12] Basivm VI De meliore nota bis basia mille paciscens, Basia mille dedi, basia mille tuli. Explesti numerum, fateor, iucunda Neaera Expleri numero sed nequit ullus amor. Quis laudet Cererem numeratis surgere aristis? Gramen in irrigua quis numeravit humo? Ouis tibi Bacche tulit pro centum vota racemis? Agricolamve Deum mille poposcit apeis? Cum pius irrorat sitienteis Iuppiter agros, Deciduae guttas non numeramus aquae. Sic quoque, cum ventis concussus inhorruit aër, Sumpfit & irata Iupiter arma manu, Grandine confusa terras & caerula pulsat, Securus sternat quot sata, quotve locis. Seu bona, seu mala sunt, veniunt uberrima coelo: Maiestas domui convenit illa Iovis. Tu quoque, cum dea sis, diva formosior illa, Concha per aequoreum quam vaga ducit iter, Basia cur numero coelestia dona coërces? Nec numeras gemitus, dura puella, meos? Nee lachrymas numeras, quae per faciemque sinumque Duxerunt rivos semper euntis aquae? Si numeras lachrymas, numeras licet oscula, sed si Non numeras lachrymas, oscula ne numeres. Et mihi da, miseri solatia vana doloris, Innumera innumeris basia pro lachrymis. Vorige Volgende