Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– AuteursrechtvrijOde.QVid bella semper, quid gladios crepas,
Ludosque Martis, O Iuvenum decus?
Hâc mente te non, hos in usus
Pierides minimè educarunt.
An non (amabo) dulcius est, suos
Versare libros, cumque sacro choro
Norem sororum, molle carmen
Gorgoneo resonare monte;
Quàm nigricantem cernere sanguinem
Spumare terris, & subitos sonos
Audire, cum tormenta belli
Fulmineos jaculantur ignes?
Coelo beabunt Pierides tuum
Nomen, nec ullo sanguine gloriam
Hanc consequeris, cum triumphus
Bellicus, immodico cruore
Nisuque constet, saepius & comes
Sit ipsa mors, quae lege pari rapit
Imos, & insignes, ducesque
Militibus minimis adaequat.
Quod si severum propositum premas,
Ec militandi mens sit;honestius
Monstrabo bellum, quod gerendum
Proposuit Deus unicuique;
Tevince. Summa est hinc animae salus
Tibi futura. Rex eris omnium
Fortissimus; cum turbulentae
Rex fueris, Dominusque mentis.
Vides ut intus seditionibus
| |
[pagina 237]
| |
Contagiosis omnia serveant,
Hinc ira surgit, hinc libido,
Inde fames malesuada famae.
Suos tyrannos fert Ratio impotens,
Cui jus regendi Dij dederunt tui,
Nil frena prosunt, in ruinam
A proprijs raperis quadrigis.
Compone bellum hoc: Frustrà etenim foris
Certatur; intrà moenia si furor
Grassetur hostis, civitati
Insidias meditans dolosq́ue.
|
|