Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 235]
| |
Ode.O Magna magni progenies patris,
Cui latentes pandit origines
Natura rerum, Coelitemque
Hac fragili facit esse terrâ,
Quam vim Prometheus ille hominum sator
Creando vestris indidit artubus;
Quo finxit è luto latentes
Pectoris omniscij recessu?
Non viliori, non equidem puto:
Sed apprehensam Palladis è sinu
Prudentiam, quam caeterorum
Parcius attribuit creandae,
Menti; tibi uni largius addidit:
Nam tu, caducis coetibus altior.
In astra tendis, sordidamque
Spernis humum fugiente pennà.
Mens orta Coelo spirat originem,
Pigroque quamvis carcere clauditur,
Hanc patriam tamen revisit
Corporea sine mole velox.
Haec est voluptas, hoc tibi gaudium
Videre Coelos,& vaga sydera,
Notare Solis, atque Lunae
Vmbriseros animo labores.
Nos cogitantes nil nisi terrea,
Segnes veterno, particulam sacram
Foedamus, & caduca stulti
Praeferimus bona sempiternis.
Vt bruta, queis in pastibus est sita
Vis omnis, & queis terra poli vice est:
Sic nos vagamur, mensque sidit
Inferior capite elevato,
O te beatum Snelliade, cui
| |
[pagina 236]
| |
Deus Creator pectoris hanc dedit
Vim, quam reserves, donec altos
Coelituum repetas recessus.
|
|