Ad Amplissimum Virum Gerardum Verlanium.
MAxime Verlani, patriae pater, atque Senatus
Immortale decus; si quem dixisse beatum
Ante obitum licet; & frigentis justa sepulchri;
Te merito dicemus eum: Nam pondera rerum
Quas humeris fulcis, veluti fortissimus Altas
AEtheris ardentis stellantem sustinet axem;
Deponens, urbemiq́ue tuam, strepitusque perosus,
Confugis in gremium tibi te reddentis agelli,
Hic, securus opum, & vani contemptor honoris,
Diligis innocui divina silentia ruris,
Et caligantes sacrà formidine lucos
Perreptans, patriam laetus consurgis in aethram
Mente tua, suprema petens, tacitèque revolvis
Gaudia, queis olim es fruiturus, quando, relictò
Corpore, coelestes conscendet spiritus arces.
Fortunate senex, qui deterioribus annis
Has delegisti sedes, quas nec sitis auri
Incolit, aut miseras invertens ambitus urbes,
Sed mentis secura quies, quae praevalet omni
Thesauro, regumq́ue opibus, clarisq́ue, triumphis,
In quibus assiduae posuêre cubilia curae.
Hìc tibi contingunt solatia grata senectae;
Nam tectas avibus pedicas moliris, & auceps
Decipis, aut lepori villoso retià tendis,
Aut vitem, ramosve putas, fessusq́ue, putando,
Membra salutifero tradis mulcenda sopori,
Quà molles herbae, aut viridissima gramine ripa est,
Vndarum suadente sono, quae laevia lapsae
Saxa per, & salebras, grata raucedine plaudunt.
Interea errantum resonat per grata boatus
Vaccarum, numeros volucres meditantur, & auras
Mulcentes, grato mala taedia murmure fallunt.
Aut quandò excubitor lucem praenunciat ales,
Quae somni, atque operum justas disterminat horas;
| |
Tityrus egreditur tectis, pinguesque capellas
Per creperam lucem comitans in pascua ducit;
Defesusq́ue, viâ, roranti culmine montis
Considet, & calamo veteres decantat amores
AEmulus Ascraeo vati; vel pectora lusu
Oblectans, agiles ad luctam concitat hircos.
Quàm juvat haec vidisse senem, quem nulla fatigat
Cura, nec occultis sudant praecordia culpis?
Haec tibi fata diu Verlani gaudia praestent,
Dum (quod contingat serò) terrena relinquens
Purior ad patrios mens est reditura penates.
O mihi si quondam talem dent Numina vitam,
Non ego divitias Arabum, non regna potentum
Praetulerim, modicô sac fortunatus agellò.
|
|