Ad eundem, cum Vxorem suam, omni Virtutum genere ornatissimam Matronam, defunctam lugeret.
PRaestans Senator, nate in exemplum omnibus,
Qui consulendo caetui mortalium,
Perenniclaram demerentur gloriam;
Quamquam dolendi causa sit justissima,
Adempta terris illa portio tui
Marita cordis, cujus annorum tibi
Series adaucta adauxerat canam fidem;
Tamen induendus dissimillimus tuo est
Vullus dolori, lachrymae sub pectore
Tibi devorandae. Suadet hoc cunctis patens
Famae theatrum, in quo locatus, maximan
Debes tueri mente personam tua.
Plebeia corda, queis abest capax sui
| |
Mensura, luctus nesciunt modum sui,
Illisque longus ponit aerumnas dies,
Ratione quas determinare te decet.
Mortalitatis Vxor excepit suae
Legem statutam, quam movere non valent
Curae, labosve, huic purpurata natio
Iovesque terrae, pauperesque subjacent.
Natura prudens, quod gravissimum putat
Humana turba, fecit omnibus mori
Commune, quò severitatem aequalitas
Fati levaret, omne poscit id sibi,
Quodcunque tellus fert in auras luminis.
Aventre matris tale nos fatum manet,
Hoc cogitans Matrona, quae prudentiam
Plus quàm virilem praeferebat, indies
Se praeparabat semitae optatissimae,
Quam praevio trivêre majores gradu:
Iam jamque mortis lineam videns sibi
Sensim admoveri, sarcinis lectis suis
Fatalis horae, laeta, vultu interrito
Punctum precata est, quò solutus spiritus
A mixtione terrei corpusculi,
Adscriberetur Coelitum dulci choro.
O ter beatos, qui fide, innocentiâ
Vitae peracta, demererunt id sibi,
Vt inter astra Coelites micent novi.
Tunc nostra mens, quod gaudeat, demum tenet,
Quandò exsoluta, separata, libera
Tenebricosi corporis custodiâ,
Coeleste toto fulgur admittit sinu.
Hoc chara Conjunx experitur, hoc videt,
Postquam caducis saeculi & mortalium
Rebus Valere dixit, atque Plaudere.
Iam turbidis subducta tempestatibus,
Humana ridet, in Salutis stans vado,
Et, (siquid umbrae mentis est) cunctos rogat,
Ne turbet ullus hanc quietem questibus.
|
|