Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 223]
| |
Florentij Schoonhovij I.C. Poëmata aliquot. | |
[pagina 225]
| |
Ode.
O Hagiensis maxime Curiae
Senator, ingens praesidium reis,
Quô Gouda se jactans alumnô
Praeterito decus aequat aevo.
Quae cura, quaenam laudis adorea
Plenis honorum muneribus tuum
Venustet, aeternetque nomen
Per titulos memoresque fastos?
Fallor: virorum nam Rosedalij
Frequens in ore est nomen amabile,
Eritiq́ue, dum suus disertis
Iustus honos fuerit Camoenis.
Praeclara virtus nil habet invium,
Perrumpit acris per remoras suas,
Nullisq́ue non vivo, aut perempto
Praemia restituit laborum.
Tu, cum juventus ver ageret suum,
Te munijsti vi sapientiae,
Sciens nihil nos possidere,
Praeter opes animi, perenne.
Cum fratre primus semper in arduos
Ausus volabas, esse putans pigri,
Non eminere cursitantem
In stadio studij decoro.
Nempè illa magni pectoris indoles
Suae recordans semper originis,
Insueta tentat, èq́ue duris
Ad decus egregium resultat,
At nunc sacrato Concilio Patrum
Fulges supremis auctus honoribus,
| |
[pagina 226]
| |
Hic te stupescunt, dum, diserto
Ore tonans, sacra jura reddis.
Vt nauta prensus in medio mari,
Tumultuoso Pleiadûm chorô
Scindente nubes, auspicatos
Tyndaridûm speculatur ortus:
Sic te misellus suspicit innocens,
Periclitantem praesidio tuo
Causam tuentem, mox triumphum
Laetus agit posito timore,
Amore justi haec perficis integer,
Nam spernis altô dona clientium
Vultu, satisque magna merces
Est animo, meruisse rectè.
Ergò vir ingens, Te, decus ó meum,
Diu reservet publica faustitas,
Te dico, cujus vita prodest
Omnibus, interitus noceret,
|
|