Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 219]
| |
Commentarivs.PAlma arbor est ferens dulcissimos fructus, quos DactylosGa naar margenoot+ vocamus, hos, quia admodum cultellato cortice est difficile est contingere. Comparatur huic Virtus, ad quam
Ardua saxoso perducit semita clivo,Ga naar margenoot+
Aspera principio (neque enim mihi fallere fas est)
Prosequitur labor, adnitendum intrare volenti.Ga naar margenoot+
| |
[pagina 220]
| |
Sed - Mox celsus ab alto Exstat apud Platonem, in Hippia majore, in calce Dialogi, proverbium elegansiz: χαλεπὰ τὰ καλά, id est, Difficilia quae pulchria. Cui dicto omnes humani actus fidem adstruunt. Quam amare serit agricola quod praedulciter metit? Quanto sudore miles, quàm immenso sanguine quernam illam coronam, cum militari fremitu, & inconditâ cantiunculâ adipiscitur? Quanto vitae discrimine Mercator, & nauta pontum trajiciunt, merces exoticas petituri? Quàm indefesso ac planè adamantino sudore Ga naar margenoot+dulcissimum illud Scire consequimur? Testis Demosthenes, quo in nemo unquam laboriosiùs, nemo per plures obluctantis naturae difficultates in altum reptavit, qui plus olei quàm vini consumpsisse dicitur, & omnes opifices antelucanâ vicisse industriâ. Hic tandem in dulcissimam Musarum, excelso colle habitantium, familiaritatem receptus, id consecutus est, ut Oratorum princeps diceretur, ut Caesaribus, Regibus, & Imperatoribus charus & individuus comes esset: Atque haec omnia Labore & Industriâ, sine quibus nulla in hoc mundo gloria. Rebus enim maximis difficultatem proposuit Natura. Laudis Herculeae fundamentum Labor fuit. Nullâ re magis Olysses quàm Labore cognoscitur, quantâlibet prudentia fingatur, si otiosus fuisset, latuisset. Labor Romuleos Duces, Scipiadas, Camillum, Fabios, Curios, Fabritios, Metellos, Pompeium, Iulium Caesarem, aliaque periculis nota nomina, in excellum illud Famae theatrum extulit, Ga naar margenoot+Et mox eternos animas collegit in orbes. Latuissent hi, nisi tristem materiam suis virtutibus implevissent. Ga naar margenoot+Hectora quis nosset foelix si Troia fuisset? Devoranda haec sunt ijs qui ad Honorem adspirant, alioqui quod in Adagio est μὴτε μέλι, μὴτε μέλισσας, id est, neque mel neque apes. Verè Comicus, Fortiter malum qui patitur, post potitur bonum. Quid aliud Homerum innuisse putabimus per herbam Moly, cui radicem nigram, florem lacteum attribuit, quàm radicis nigrae symbolo, Laboris molestiam significare, quâ pervenitur ad florem lacteum, id est, ad floridam illam animi tranquillita- | |
[pagina 221]
| |
tem, Virtutis absolutae jucundissimum praemium? At contrà compendiaria res est improbitas fitque nescio quâ naturae corruptione, ut, quae turpia sunt, vel αὐτοδίδακτοι protinus arripiamus.
Ga naar margenoot+Facilis descensus Averni,
Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras,
Hoc opus, hic labor est. Pauci quos aequus amavit
Iuppiter, aut ardens evexit ad athera Virtus.
Omne tempus (inquit Seneca) Clodios, non omne CatonesGa naar margenoot+ fert. Ad deteriora faciles sumus, quia nec dux potest, nec comes deesse: & res etiam ipsa, sine duce sine comite procedit, non pronum iter tantum ad vitia est, sed praeceps. Egregias quasdam antithetes ponit Virtutis, & Voluptatis, idem ille Philosophus: Altum quiddam est virtus, excelsum, & regale, invictum & infatigabile. Voluptas quiddam humile, servile, imbecillum, caducum, cujus statio, & domicilium fornices & popinae sunt. Virtutem in templo invenies, in foro, in curiâ, pro muris stantem, pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus. Voluptatem latitantem saepius, ac tenebras captantem, circà balnea & sudatoria, mollem, enervem, mero atque unguento madentem. Hae verò duae Divae sic comptae, olim Herculi, dum in fluxuGa naar margenoot+ & lubrico aetatis esset, apparuerunt, sed laboriosam Virtutis viam elegit, per quam posteà in coelum ascendit. Cum contrà Hannibalem Voluptatibus sese devoventem, vitia hyberna solverint, & indomitum illum nivibus atque Alpibus virum, exterminaverint. Hâc ergò aureâ gemmâ haec consigno; Qui à Voluptate incipiunt, in laborem & dolorem desinunt, è contrario qui ab amaro principio auspicantur, dulci fine clauduntur. Quoniam, ut Gellius ait, si quid per laborem rectè feceris, labor citò perit, benefactum autem nunquam recedit, sed si quid per voluptatem nequiter egeris, voluptas abit, nequiter factum perpetuò manet.
FINIS. |
|