Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 216]
| |
Inscitia semper arrogans.
| |
[pagina 217]
| |
Commentarivs.MEnedemus Atheniensibus studiosis dicere solebat;Ga naar margenoot+ Plerosque eorum, Sapientes navigare Athenas, deinde fieri Philosophos, id est Sapientiae studiosos, postremò idiotas: innuere volens, quò quis plus in verâ Sapientiâ profecerit, hòc minus superbire, magisque videre quantum sibi desit. Quod quàm verum sit probavit Socrates, qui dicebat, se nihil scire, praeter hoc, quòd nihil sciret, reliquos verò ne hoc quidem scire. Eoque de se testimonio oraculo Apollinis judicatus fuit sapientissimus. Et quidem meritò, quia in omnibus haec est sola perfectio, imperfectionis suae indubitata cognitio. Longè aliter est in istis sciolis nostris, qui magnificis titulis, qui sapientibus pileis, quisplendidis cingulis, qui gemmatis annulis, bis terque magistri nostri, absolutam profitentur scientiam, & magistralibus suis definitionibus, conclusionibus, & propositionibus perstrepunt & insaniunt; ita ut aptissimè in eos quadret quod vulgò dicitur, 'Αμαθία θράσος, λογισμὸς δὲ ὄκνον φέρει, id est, Inscitia confidentiam, prudentia verò cunctationem parit. Idem ait Quintilianus, fortius scilicet eos dicere, qui nihil habent artis: cum interim cordatus orator, ac periculum intelligens, initio trepidet; illi cum nondum didicerint, quid sit scire, nullius rei sibi non arrogant scientiam. Canis timidus latrat vehementius, quàm mordet. Et altissima quaeque flumina minimo sono labuntur. Homerus Menelaum hoc nomine laudat, quòd scilicet esset breviloquus quidem, sed tamen argutus. Et Epaminondas à Pindaro commendatur; quòd haud facilè alter inveniretur qui plura sciret, & pauciora loqueretur. Habent nimirum hoc Sapientes illi, quibus cor modestè situm est, Sileni Alcibiadis videri volunt. Semper suspirant cum vident, quantum sit quod nesciant. Est enim (si dicere licet) avara, aut certè avaritiae, aut hydropi similis sapientia, jugiter sitit, quotidie inardescit, quò plus quaesierit, eò sibi pauperior videtur, & plus appetit. Contrà isti nostri φιλαύτοι καὶ δοξόσοφοι, quid non sibi persuadent? simul ac sapere coeperunt, jam sapiunt. Cum beatus sit (secundum Platonem) cui etiam in senectute sapere contingat, verasque opiniones assequi. Vix limen libarunt arcanae hujus Sapientiae domus, & jam se penetrasse putant; Et haec causa est | |
[pagina 218]
| |
cur nunquam ad eam perveniant; siquidem nihil tam profectui adversarium, quàm profectionis opinio. Vidit hoc Sapientiae oculus, cum diceret multos ad Sapientiam perventuros fuisse, nisi se jam pervenisse putassent. Stultus viator sit, qui id viae emetiri conetur, quod jam se emensum putat. Itaque hoc tanquam ex tripode habe; Credere se Sapientem, primus ad stultitiam gradus est. Humilitate, humilitate est opus, quae fundamentum est verae sapientiae, quae non quid actum sit, sed quid agendum, non quid adsit, sed quid desit, attendat, quae non de quaesito glorietur, sed de quaerendo sollicita sit. Obstat superbia ingenio, non secus ac tumor oculorum visui. Non possum non hîc Ga naar margenoot+pulcherrimum Gregorij locum addere: Qui humilitatem, quae est mater virtutum, nesciunt, usum sui laboris perdunt. Et si quae bona sunt, quae videntur, quia surgentis fabricae robusta celsitudo non figitur, utpote quae nequaquam in petrâ solidatur, corruant. Soli igitur ruinae crescit, quod aedificant, quia ante molem fabricae, Humilitatis fundamenta non procurant. Fastus itaque & elati spiritus, ex adolescentium animis excutiendi sunt, non secus ac aër ex utribus, si quid utile eis velis infundere. |
|