Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 211]
| |
Commentarivs.CVm omnibus magistratum obeuntibus, & Reipub. inservientibus necessaria sit prudentia, tum in nullo magis, quàm in Rege requiritur, utpote quo neminem plura, vel meliora scire oportet, quia ejus doctrina omnibus subditis prodesse debet. Qualis Homericus ille Cyclops amisso oculo, talis rex cui abest lumen illud animi. Nemo navim | |
[pagina 212]
| |
dirigat absque ferro, quod affricuit Siderites: sic nemo regnum Ga naar margenoot+sine mente, quam afflavit illa Diva Prudentia. Non viribus corporis, sed animi, res magnae geruntur. Synesius Libro de regno administrando, ad Arcadium vel Theodosium juniorem scripto, negat in viribus solis positam foelicitatem Principis, sed absolutam eam praedicat, quae potentiam prudentiae consociat, quae res conjunctae robur inexpugnabile conciliant, disjunctae invalidum & inutile. Horat. Vis consilij expers mole ruit suâ; Illud est vinculum per quod Respub. cohaeret, illud spiritus ille vitalis, quem tot millia trahunt, nihil ipsa per se futura, nisi onus & praeda, si mens illa imperij subtrahatur. Porrò quanquam esse possit Ga naar margenoot+σοφὸς τύραννος των σοφῶν συνουσίαι, id est, Rex sapiens sapientum commercio, & assumere in partem curarum alios; tamen miserum tale regnum judico, quod alienâ mente administratur. Quia saepissimè videmus eos esse Regum animos, ut quanquam iniqui, tamen flecti nolint. Dicet hoc Medea;
Ga naar margenoot+Difficile quam sit animum ab irá flectere
Tam concitatum, quamque regale hoc putet,
Sceptris superbas quisquis admovit manus,
Quà cepit ire, regia didici meâ.
Et in Hyppolyto,
Nec me fugit, quàm durus & veri insolens
Ad recta flecti regius nolit tumor.
Hinc illa regni confusio, & pestis, quae ideò gravior, ut quae à capite (ut medicorum filij de morbis loquuntur) diffunditur. Dum Palinurus dormit, in mare praecipitatur, ipsaque navis, sine rectore, à fluctibus propemodum absorbetur: Sic in hâc hominum navi innumerae animae in occasum trahuntur, nisi publicus ille Palinurus evigilet. Benè itaque cum Xenophonte precabimur, ut sint πολλοι βασιλέως ὁφθαλμοὶ, καὶ πολλὰ ὦτα, id est, multi regis oculi & multae aures. |
|