Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 208]
| |
Commentarivs.QVanta sit Dei munificentia in humanum genus, ex eo potissimùm apparet, quòd, quaecunque mundi ambitus complectitur, homini, tanquam Regi, subjecerit regenda, utenda, & fruenda; id solummodò ἀντιδώρου exspectans, ut quemadmodum nobis omnia parent, sic illi tanquam superiori identidem pareamus, meritasque pro tot ac tantis | |
[pagina 209]
| |
beneficijs gratias agamus. Attamen quàm recalcitrosi & ingrati adversus tam munificum patrem filij sumus, dum divinis donis, tanquam nostro jure nobis debitis, ita abutimur? immemores à quo auctore nobis illa proficiscantur. Non secus ac Sues, quae excussas è quercubus glandes quidem devorant, sed ne quidem ad illam arborem, fructus illius procreatricem, suspiciunt. Dicebat olim Themistocles se platanis esse similem, sub quarum umbram accurrunt homines assiliaci tempestate, & easdem, simul ac redijt serenitas, amputant, vellunt, convitijsque petunt. Idem de Deo quis appositè dicat: Etenim si qua gravis necessitas presserit, tunc Dei recordamur, si belli terror infremuerit, simorborom pestifera vis incubuerit, si alimenta frugibus longa siccitas denegarit, si tempestas, si grando ingruat, ad Deum confugitur, à Deo petitur auxilium, Si quis in mari vento saeviente jactatur, hunc invocat, si ad extremam mendicandi Ga naar margenoot+necessitatem deductus, victum precibus exposcit, Deum solum obtestatur, per ejus unicum atque divinum nomen hominum sibi misericordiam quaerit. Nunquam denique homines Dei meminerunt, nisi dum in malis sunt. Postquam metus deseruit, & pericula recesserunt, Deo, quem ante in suâ necessitate imploraverant, ne verbo quidem gratias agunt. Ita ut verum sit illud Comici, μετὰ τὴν δόσιν τάχιστα γηράσκει χάρις, id est, post dationem celerrimè senescit gratia. Cum tamen bruta, & omnis rationis expertia animalia aliud nos doceant. Canis hero suo offam ei objicienti, quàm adblanditur? quàm amico latratu, motaque caudae se gratum exhibet? Aves longo usu edoctae avolant, & ad herum suum revolant, agnoscunt eum, nec se à gremio illius movent, sed circumsilientes modò huc, modò illuc, ad solum dominum usque pipitant. Ferocissima denique animalium usu cicuria, benemerentibus aliquod grati animi τεκμήριον deferunt. Solus autem homo cui Ratio infusa, adversus Deum, & proximum ingratus existit. Quod animadvertentes Legislatores, homines veram, non simulatam Philosophiam prositentes, jura condiderunt, quibus ad ἀντίδώρα teneremur. Patet hoc in L. Si remunerandi. ff. Mandati. L. Sed et si, ff. de Petit, haeredit. Et secundum Pindarum; θεῶν δ' ἐφετμαῖσιν
| |
[pagina 210]
| |
Ιξίονα φαντὶ ταῦτα
βροτοῖς λέγειν, ἐν
πτερόεντι τροχω
παντᾶ κυλινδόμενον,
τον ἐυεργέταν ἀγαναῖς
ἀμοιβαῖς
ἐποιχομένους τίνεσθαι. id est,
Deorum mandatis Ixionem ajunt, haec mortalibus dicere, dum in altâ rotâ circumquaque volutatur; Oportere mortales benefactorem placidis remunerationibus excipientes, debitam Ga naar margenoot+gratiam ei persolvere. Statuarij etiam veteres tres Gratias exprimere soliti sunt; Sorores, manibus implexis, ridentes, juvenes, Virgines, solutâ ac pellucidâ veste: Quod interpretantur, unam esse, quae det beneficium, alteram quae accipiat, tertiam quae reddat. Consertis manibus finguntur, ob hoc, quia ordo beneficij per manus transeuntis, nihilominus ad dantem revertitur, & totius speciem perdit, si usquam interruptus est: pulcherrimus si cohaesit, & vices servavit. Ideo ridentes; quia promerentium vultus hilares sunt. Iuvenes, quia non debet beneficiorum memoria senescere. Virgines, quia incorrupta sunt benefacta, & sincera, & omnibus sancta, in quibus nihil esse alligati decet, nec astricti. Solutis itaque tunicis utuntur: pellucidis autem, quia beneficia conspici volunt. Haec ille. Epicuri sententiam mantissae loco addo; Non modò pulchrius est beneficio afficere, quàm affici, verum etiam jucundius; Nam nulla res perinde parit gaudium, ut beneficentia. |