Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 205]
| |
Civilis discordia hostis victoria.
| |
[pagina 206]
| |
Commentarivs.IN hoc Emblemate oculis subjicitur, quàm noxia, quàmque pestifera res sit, civilis discordia, quae nisi in herbâ opprimatur, necessario aut interitus consequitur, aut mutatio rerun: Haec enim est quae omnes faciles reddit occupantibus, & meliorum incuriosos. Omnia denique bellis civilibus misera sunt, sed nihil miserius quàm ipsa victoria. Proinde benè Homerus, Αφρήτωρ, ἀθεμιστος ἀνέστιος ἐστιν ἐκεῖνος
Ὅς πολέμου ἐρᾶται ἀπιδημίου ὀκρυόεντος, id est,
Ille nefarius, & sine gente tribuque mihi esto,
Qui civile cupit ferum & execrabile belum;
Verè execrabile, quia nihil hostibus praestare majus Fortuna Ga naar margenoot+potest, quàm adversariorum discordiam; atque inter eos discordiarum serere causas, sapientis est docis. Nulla enim quamvis minima natio, potest ab adversarijs suis perdeleri, nisi pro Ga naar margenoot+prijs simultatibus sese ipsa consumpserit. Quia, ut Sallustius inquit; Concordiâ res parvae crescunt, discordia maximae dilabuntur. Voluit scilicet hoc, istud Apophtegma Sciluri, qui quum, relictis maribus filijs octoginta, diem esset obiturus, sagittarum fascem cuique obtendens, ut illum confringeret jubebat, id autem singulis se posse negantibus, ipse singulatim eductas facillimè confregit: Docens illos ubi unà esse perseverarent, firmos ac potentes fore, imbecillos verò, si separentur ac dissideant, Sciebat hoc etiam Micipsa moriens, qui ita apud Sallustium, ad filios loquitur; Regnum vobis trado firmum, si boni eritis, si mali, imbecillum; certa nimirum adversus consentientes nec regem quemquam satis validum, nec tyrannum fore. Lepidè olim, Pytho Rhetor Byzantius, quum esset suprà modum obeso corpore, prodissetque in concionem suasuros concordiam Byzantijs, statim populi risus obortus est ex ipso corporis habitu: At ille, ridetis inquit Cives? cum tale corpus habeam, uxorem habeo multò me obesiorem, & tamen concordes quodvis grabatum capit ambos, discordes ne tota quidem domus. Lapides quidam insulae Cycladiacae (teste Plinio) integri supernatant, fracti concidunt in fundum: sic omne quod est, tam diu Ga naar margenoot+manet atque subsistit, quàm est unum, sed interit atque solvitur, | |
[pagina 207]
| |
quandò unum esse desijt. Ego sic existino, (inquit Sallustius de Repub. suâ) quoniam orta omnia intereunt, quâ tempestate Vrbi Romanae fatum excidij adventarit, cives cum civibus manus conserturos, ita defessos atque exsangues regi praedae futuros. Aliter non orbis terrarum, neque canctae gentes conglobatae, movere aut contundere queant hoc imperium. Illud autem posteà evenit; Romani enim crebris victorijs, hoste superato inquieti, & bellorum amantes, inter sese bellum gerere, & ab hoste in sua viscera ferrum convertere caeperunt; ita, dum militiae arma cessant, domiturbae nascuntur, & ubi publicus hostis deest, cives cum civibus, duces cum ducibus, domestica jurgia, discordias ac simultates exercent; ut stante Carthagine, imperij aemulâ, Romani foelices, deletâ miseri fuerint, & lorica illis foelicior quàm toga, campus securior quàm thalamus, tuba quàm tibia, Sol quàm umbra exstiterit optabilior. Huc allusit Vates ille; Nunc patimur longae pacis mala, saevior hostis Statim enim non gradu, sed praecipiti cursu à virtute descitum,Ga naar margenoot+ ad vitia transcursum, vetus disciplina deserta, nova inducta, in somnum à vigilijs, ab armis ad voluptates, à negotijs ad otium conversa civitas. Quod ne & nobis eveniat θεῶν ἐν γουνασι κεῖται; Praesertim otioso hocce tempore, quod plerumque civilium furorum fons & origo. Praetereà In se magna ruunt, laetis hunc Numina rebusGa naar margenoot+ Sed Deus, in cujus manu omnium corda sunt, uti voveo, avertet, dabitque ut ancipitis Fortuna temporis, maturâ virtute corrigatur, & divulsi prius animi paulatim coalescant. Refert Plinius Serpenti & Vulpi naturales inimicitias esse, & ob eas quotidie congredi, ast ubi Aquila communis hostis adventat, inimicitijs depositis conjunctá vi resistunt: Horum animalium exemplo simultates & odia inter finitimos deponantur, ac - Coecant in foedera dextrae ne hostis inter sese digladiantes, ex insidijs opprimat. Etenim cui bono haec civilis discordia, nisi ut testa testae (ut est in Adagio) collidatur? Mutua defensio tutissima est. |
|