Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 201]
| |
Commentarivs.APophtegma est Anacharsidis, quo elusit studium SolonisGa naar margenoot+ in conscribendis legibus. Dicebat enim Leges aranearum telis adsimiles esse, proptereà quòd in illas si | |
[pagina 202]
| |
quid levius, aut imbecillum incurreret, haereat, sin majus aliquid, dissecet, ac fugiat. Huic succinit illa sententia, quae apud Terentium in Phormione est,
Quia non rete Accipitri tenditur, neque Milvio
Qui malè faciunt nobis, illis qui nihil faciunt tenditur,
Quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.
Et Iuvenalis, Dat veniam corvis, vexat censura columbas. Diomedes pyrata captus ab Alexandro in hunc modum se purgabat, dicens, Ego quia unâ navi pyraticam exerceo, pyrata dicor, tu, quia totis classibus, imperator nuncuparis. Marcus Varro apud Nonium;
Natura humanis omnia sunt paria,
Qui pote, plus urget, pisces ut saepè minores
Magnus comest.
Ga naar margenoot+Haec autem sententiarum eversio, sive conniventia, unde, nisi á pecunia? cui πάντα ὤνια, id est, omnia venalia. Asserit Tibullus, Auro pulsa fides, auro venalia jura, Quaevis castella haec machina dejiciet, in quae modò Asellus auro onustus possit ascendere. Ad summum - Divina humanaque pulchris Verè ille χρυσοῦ λαλοῦντος πᾶς ἀπρακτεὶτω λόγος,
πεὶθειν γὰρ εῖδε καὶ πέφυκε μὴ λέγων, id est,
Auro loquente ratio quaevis irrita est,
Suadere siquidem novit & loquens nihil.
Ga naar margenoot+Nempè homines cum senis manibus, è genere Gerionaceo, hoc altè impressum animnis habent - μηδὲν εἶναι σὺν κέρδει κακὸν, id est, nihil esse cum lucro malum. Et sic cum Imperatore isto statuunt, Ga naar margenoot+Lucri bonus est odor ex re | |
[pagina 203]
| |
Ergò terram mari miscent, judicia confundunt, legesque torquent pro arbitrio. Quod sciens Pericles, cautè singulis annis, decem talenta Lacedaemonem mittebat, & praecipuos corrumpebat, ut moram Belli, quandò opus erat, redimeret. Quapropter verissimè auri illam sacram famem (ut Poëta inquit) omnium virtutum vim quandam corruptricem dicas. Atque haec de divitibus, in quâlibet causâ triumphantibus sufficiant. Nunc de pauperibus ubique jacentibus dicamus. Hi (ut inquit Comicus) dum nihil habent quod offerant in judicio, non solum non contemnuntur, sed etiam adversus veritatem saepè opprimuntur. Nullus eis amicus, nullus qui suppetias ferat. Quia ut verè Pindarus inquit, 'Οἴχεται τιμὰ φίλων τατωμένωιGa naar margenoot+ Perit honor amicorum afflicto viro. De hoc conquerentem ausculta Plautinum Menechmum,
Vt hoc utinur maximè more morum,
Molestoque multùm, atque ut quique sunt
Optimi, maximi, morem habent hunc;
Clientes sibi omnes volunt esse multos;
Bonique an mali sint, id haud quaeritant,
Res magis quaeritur, quàm clientium
Fides quemadmodum clueat.
Si est pauper, atque haud malus, nequam habetur,
Sin dives malus est, is cliens frugi habetur.
Qui neque leges, neque aequum, neque bonum usquam
Colunt, sollicitos patronos habent.
Datum denegant, quod datum est, litium
Pleni, rapaces, viri fraudulenti,
Qui aut foenore, aut perjurijs habent rem
Partam. Mens est in querelis,
Iuris ubi dicitur dies, simul
Patronis dicitur. &c.
Hi aut lucro, aut favore, ad gratiam deliberationes, & consilia flectunt, jacet pauper, & dum non habet in aere, plectitur in pelle. At quàm optandum foret, ut ij qui Reipub. praesunt, Legum similes essent, quae ad puniendum non lucro, favore, aut odio, sed aequitate ducuntur? Vbi enim haec ossiciunt, haud facile animus verum pervidet. Praecipuè ubi avaritia dominatur; | |
[pagina 204]
| |
Ga naar margenoot+Privatae enim res semper offecêre, officientque publicis consilijs; Et pessimum veri affectus, & judicij venenum, sua cuiquc Ga naar margenoot+utilitas. Prudenter olim Areopagitae nocturno tempore judicabant, ut & rem benè excuterent, & nullius favore, aut gratiâ Ga naar margenoot+flecterentur. Cleon, postquam Reipub. administrationem in se suscipere destinasset, testatus est, se jam omnium amicitiarum vincula velle dissolvere. Olim etiam qui corruptus pecuniâ, malè judicabat, amissâ dignitate, vel cingulo, efficiebatur infamis, ut est in L. penult. Cod. de poenis jud. qui malè judic. Iustinianus etiam Lib. 4. Instit. Tit. xvii. inquit; Iudicis officium esse, non aliter judicare, quàm legibus, constitutionibus, aut moribus proditum est. Ac veteres quidem illi, paucissimis verbis judicis officium concludebant, cum dicerent; Legem esse mutum judicem, judicem autem Legem loquentem. A bono enim judice ita prorsus omnia judicari oportet, ut lex ipsa, si loqui posset, judicaret; atque ita legem & judicem inter se conspirare, ut sit lex quasi anima judicis, & judex quasi vox legis: Et quemadmodum Aristoteles ait, Legem esse mentem cupiditatis expertem, ita oportet judices, omni cupiditate spoliatos, mente tantum ac ratione, in disceptandis controversijs uti. Sed haec optare licet, sperare vix licet. |
|