Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 199]
| |
Commentarivs.DIverbium Italis in ore frequens est; Et tutto abbraccio, & nulla stringo: Quo innuunt, illos qui varijs rebus simul animum occupant | |
[pagina 200]
| |
sive distrahunt, parum aut nihil prosicere. Quemadmodum enim vasis angusti orificij, si magno cum impetu, & simul aquam infundas, eadem aqua ejicitur; si sensim instilles, recipitur, idem de ingenio nostro est, quod oneratur turbâ praeceptorum, non instruitur, cuique satis est accensio velut incitamentum in materia, quo vis inveniendi & cupiditas incitetur. Androgyni sic utrosque imitantur, ut neutrum sint, nec mares, nec foeminae: Ita quidam dum omnia esse volunt, à nullis agnoscuntur. Idcircò aptissimè à Polybio gulosis convivarum comparantur; nam ut illi omnia quae apposita sunt gustantes, neque in praesentia verè fruuntur ullo ciborum, neque in posterum digerunt satis, aut utiliter ijs nutriuntur; sic hi delibant varia, sed sine alio fructu omnia cursim & properantes transmittunt. Ideòque satius est paucis se auctoribus dare, quàm per multos vagum & instabilemGa naar margenoot+ errare. Certis ingenijs immorari & innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Non prodest cibus nec corpori accedit, qui statim sumptus emittitur. Nihil tam utile est quod in transitu prosit. Fastidientis stomachi est, multa degustare: quae ubi varia sunt & diversa, inquinant, non alunt. Pauca itaque excerpenda sunt, quae bene concoquamus, & in sanguinem ac succum redigamus. |
|