Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 197]
| |
Commentarivs.
| |
[pagina 198]
| |
Cum mala per longas invaluêre moras. Monet hoc Perlius Satyra tertia, Helleborum frustrà quum jam cutis aegra tumebit Hoc idem requiritur in morsis ab Aspide, qui nullo modo sanantur, nisi partes laesae confestim amputentur. Monetur autem hoc Emblemate Princeps, seditiosos & conclam atae nequitiae cives, meritâ poenâ punire, & è Republicâ suâ ejicere; Nam Ga naar margenoot+ - Immedicabile vulnus Etenim ille, cui nec natura, nec industria rectè vivendi studium Ga naar margenoot+conciliare potest, è vitâ, secundum Platonem, est pellendus. Haec ipsa clementia est, non esse hîc clementem. Multos servamus Ga naar margenoot+dum unum tollimus. Et optimum misericordiae genus est, occidere, non tam ut ipsi pereant, sed ut alios pereundo deterreant. Melius enim est, ut pereat unus, quàm unitas, membrorumGa naar margenoot+ potius aliquod, quàm totum corpus intereat. Sed haec omnia moderatè, & pro delicto. Nec enim prius ad ultima remedia deveniendum est, nisi cum depositae salutis aeger, nullis lenioribus auxilijs juvari potest. Quia ut Satyricus inquit, Nulla unquam de morte hominis cunctatio longa est. Claud. Qui fruitur poenâ ferus est, legumque videtur |
|