Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 194]
| |
Commentarivs.NIhil magis commendat divites, quàm si divitias suas in laudabiles usus expendant, egenos scilicet ijs sustentando, aut pauperculos studiosos, qui ad artes illas, quibus humanitas, & eruditio paratur, non imbuti, sed à naturâ ficti videntur, ijs fovendo, & adjuvando. Afini, rude illud & stupidum animal, ossa nobis ministrant, ex quibus fistulae | |
[pagina 195]
| |
conficiuntur maximè sonorae: sic & illi, qui alioqui (ut Papinianus dicebat) aurea mancipia, & secundum Diogenem, χρυσόμῆλα, id est, oves aureo vellere, appellari merebantur, tamen laudandi sunt, quòd his, qui alias in pulvere suo & coeno haesissent, manum praebeant, & illam animorum servitutem & tyrannidem, paupertatem dico, solvant. Exclamat Comicus in Adelphis, paupertatem esse onus miserum, & valdè grave, usque adeò, ut etiam nobilem ignobilem faciat. Et verum est illud Iuvenalis,
Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstas
Res angusta domi;
- Minimè cantare sub antro
Pierio, Thyrsumve potest contingere saeva
Paupertas, atque aeris inops, quo nocte dieque
Corpus eget; satur est cum dicit Horatius Ohe.
Quòd si Virgilio puer, & tolerabile desit
Hospitium, caderent omnes à crinibus Hydri,
Surda nihil gemeret grave buccina.
Scimus quidem laboriosum illum & industrium Cleanthem, ex summâ paupertate, ad divinam illam Chrysippi Philosophiam adspirasse; sed quotocuique tam heroica mentis vis? Plurimi incredibili eruditionis amore flagrant, sed quia cum summis colluctantur difficultatibus, ignea eorum ingenia humi deprimuntur; qui tamen, si tandem aliquo favoris Zephyro resuscitarentur, non poenitendos se patriae cives praeberent, Horatius cum in sinu Maecenatis sui requiesceret, illa aeterni nominis carmina conscripsit. Hinc Martialis, Sint Maecenates non deerunt Flacce Marones, Hic sine exemplo Poëta, cum ab Augusto Caesare, qui magnitudine rerum suarum, terrae totius habitabilis imperium complexus est, praemijs & honore afficeretur, divinissimo AEneidos, opere, id potissimum egit, ut Caesares & Iulios, à nobilissimo AEneae, Iulique sanguine ortos, & jam inde ab infinitâ annorum serie, universo terrarum orbi administrando, per oracula, sortesque antiquissimas destinatos, ostenderet; At domus AEneae cunctis dominabitur oris | |
[pagina 196]
| |
Sic Augustus, alioqui fortasse futurus ignotus, fovendo Musam Virgilij, aeternum nomen sibi peperit. Alexander Macedo, Achillem hoc uno se foeliciorem & fortunatiorem fuisse dixit, quòd immortali Homeri carmine celebratus, per totum terrarum orbem innotuisset. Etenim Heros bellicosissimus, aeternitatem à principe Poëtarum accepit, Alexandri autem imperium, statim eo mortuo, in diversa regna fuit divisum atque distractum, quae tamen omnia, Romanis rerum dominis posteà cessêre, Horat. Oda 9. Lib. 4.
Vixêre fortes ante Agamemnona
Multi, sed omnes illachrymabiles
Vrgentur, ignotique longâ
Nocte, carent quia Vate sacro:
Paulum sepultae distat inertiae
Celata Virtus,
|
|