Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 191]
| |
Commentarivs.Appositè Aranearum telis vani Sophistarum Elenchi, & captiones aequiparantur, licet enim magno labore construantur, nihil aliud tamen sunt, quàm quisquiliae volantes, & venti spolia, &, ut Origenes inquit, AEgyptiacae ranae, quae tametsi assidudò ogganniant, oblatrentque praetereantibus, & odiosam illam cantilenam βρεκεκεκὲξ κοὰξ κοὰξ, | |
[pagina 192]
| |
iterent sine, sine tamen nemo commovetur, aut doctior redditur.Ga naar margenoot+ Quemadmodum Bonaso cornua oneri sunt tantum, nulli autem usui, quia adeò in se sunt reflexa: sic illi suam habent Dialecticam, quâ tamen neminem, quia adeo intorta & intricata est, vincere possunt. Nihilominus tamen illi ἐκ πώγωνος σοφοι id est, barbae tenus sapientes, adeò nugis istis intenti sunt, ut propemodum cum Chrysippo prae fame moriantur. Haerent in verbis, & aetatem totam in adytis Philofophiae terunt, Ga naar margenoot+penetralia nunquam vident. Rem illam magnificam Philosophiam ex majestate suâ, in magnas angustias detrudunt, vocando eam ad syllabas, quae utinam non prosint tantum, sed maximè nocent. Comminuitur enim & debilitatur generosa indoles, in istas angustias conjecta. Ad haec illi supercilia subducunt, in hoc barbam dimittunt, haec tristes docent, & pallidi. Fugitivis clamoribus non ad calamos, sed ad obliviosas aures semper certant. Risit hos tales olim lepidè Demonactes Philosophus, cum enim duos indoctos, inter se disputare videret & rixari, quorum alter absurda rogaret, alter nihil ad rem responderet, Non videtur vobis, inquit, amici, alter horum mulgere hircum, alter ei supponere cribrum? Innuens nihil aliud esse sophismata, quàm inanes nugas, quas tamen, quod est turpissinium atque ineptissimum, habent dissiciles. Atque haec de elenchis. Quorum tamen etiam prospiciendas statuo sallacias, sed prospiciendas tantum, ne verba nobis dentur, & ne Ga naar margenoot+quid in illis magni secretique boni esse existimemus. Venio ad veram illam Philosophiam, quam terris exulantem Socrates de coelo revocare conatus est; hanc divinam planè judico. Scimus illam esse matrem omnium artium, donum & inventum Deorum, quod ab animo, tanquam ab oculis, caliginem discutit, ut omnia supera, infera, prima, media, ultima videremus. Haec est illa quae de moribus quaerit, quae affectus temperat, quae timori, quae spei metam ponit, aut modum. Quaeque (ut breviter Senecae verbis dicam) humano generi promittit consilium. Divina Ga naar margenoot+certè & ineffabilis vis, quae utinam, quemadmodum universi mundi facics, in conspectum venit, ita tota nobis posset occurrere. Profectò omnes in admirationem sui raperet, relictis his quae nunc magna, magnorum ignoratione credimus. Hanc autem nunquam satis laudatam scientiam, Sophisticae abusus (ut | |
[pagina 193]
| |
plerumque vitia se associant virtutibus) malè audire fecit. Scilicet ut vinum, quo nihil salubrius, quibusdam venenum est; sic sophistis Philosophia, quâ abutuntur. Hinc est quòd sanctissimi patres adeò in eam invecti sint. Gregorius Nazianzenus: In Ecclesiam, velut quaedam AEgyptiacae pestes, Philosophi irrepsêre. Tertullianus; Philosophi patriarchae haereticorum. Ambrosius Antistes; Phalerata magis, quàm vera sapientia, quae aliena quaerit, cum sua nesciat, coeli plagas scrutatur, Deum ignorat, quem solum nosse debebat. Haec illi. Sanè primis illis Ecclesiae temporibus, plurimi erant qui Christum assumerent ore, Platonem autem animo non exuerent. Hinc illae Patrum in falsam Philosophiam calumniae. Enimverò Scaenicam illam meretriculam res suas sibi habere voluerunt, & à sacrosanctâ Theologiae aede pedem referre, ut Siren usque in exitium dulcis, cantare, sive garrire desineret. Nobis autem qui Christum profitemur, alia mens sit, navim nostram semper avertentes ab istis argutiarum salebris, velificationes nostras ad unum tranquillae mentis portum dirigamus; Ad quam nos transfer O aeterna aeterni Patris Sapientia. |
|