Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 187]
| |
Invidia sibi poena.
| |
[pagina 188]
| |
Commentarivs.DIvinissimus Philosophorum Seneca, in Libro de Tranquillitate animi, effectum invidiae statuit, displicere sibi. Hoc oritur ab intemperie animi, & cupiditatibus timidis, aut parum prosperis, ubi aut non audent miserrimi homines quantum concupiscunt, aut non consequuntur, & in spem toti prominent, semper instabiles mobilesque. Quod necesse est accidere pendentibus. Omni vitâ pendent, & inhonesta se ac dissicilia docent, coguntque, & ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum dedecus; & dolent se prava frustrà voluisse, Tunc illos & paenitentia coepti tenet & incipiendi timor, surrepitque illa luctatio animi, non invenientis exitun; quia nec cupiditatibus suis imperare, nec obsequi possunt: & cunctatio vitae parum se explicantis, & inter destituta vota torpentis animi situs. Quae omnia graviora sunt, ubi odio infoelicitatis operosae, ad otium profugerunt, & ad secreta studia, quae pati non potest animus, naturâ inquietus, parum scilicet in se solatiorum habens: ideòque detractis oblectationibus, quas ipsae occupationes discurrentibus praebent, domum, solitudinem, parietes non fert, invitus aspicit se sibi relictum. Hinc illud est taedium, & displicentia sui, & nusquam residentis animi volutatio, & otij sui tristis atque aegra patientia, utique ubi causas fateri pudet, tormenta introrsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu seipsae strangulant. Inde maeror marcorque, & mille fluctus mentis incertae, quam inchoata habent suspensam, deplorata tristem: inde ille affectus otium suum detestantium, querentiumque nihil se habere quod agant, & alienis incrementis inimicissima invidia. Alit enim livorem infoelix inertia: & omnes destrui cupiunt, quia se non potuerunt provehere: & ex hâc deinde aversatione alienorun processuum, & suorum desperatione, obirascens Fortunae animus, & de saeculo querens, & in angulos se retrahens, & poenae incubans suae, dum taedet sui pigetqae. Haec ille: Quibus eleganter originem causamque depingit invidiae; quae non tam alijs, quàm sibi ipsi inimica est. Si enim benè rem excutimus, comperiemus invidiam sibi ignominiam, illi autem cui invidet gloriam parere; quia dum perpetuò invidos illos oculos, in | |
[pagina 189]
| |
illum conjicit, atque in eum, quid agat, quomodò vivat, inquirit, haec illi honorifica incumbit necessitas, ut omnia dicta, factaque sua ad normam recti componat, ne si ab illâ vel latum unguem discedat, invidiae gaudendi materiam praebeat. Illi enim
Risus abest, nisi quem visi movêre dolores,Ga naar margenoot+
Et videt ingratos, intabescitque videndo
Successus hominum, carpitque & carpitur unà,
Suppliciumque suum est.
Expedit enim illi neminem videri egregium, quasi aliena virtus exprobratio illius vitiorum sit. Porrò demens sit, qui spicula hujus monstri curet; cum genus ultionis sit, ei, qui invidet, invidiae voluptatem contemnendo eripere. Stultus etiam, qui, ut invido placeat, virtutes suas occulat & abscondat, Hoc Ithacus velit, & magno mercentur Atridae. Exercendi sunt oculi Noctuae claram lucem non ferentis, & ad honesta vadenti, contemnendus est iste invidorum contemptus. Audi Horatiam,
Invidiam placare paras Virtute relictâ?
Contemnêre miser, vitanda est improba Syren
Desidia, aut quicquid vità meliore parasti
Ponendum aequo animo.
Eleganter Demetrius dicere solebat, eodem loco sibi esse invidorum voces, quo ventre redditos crepitus; Quid enim dicebat mea refert, sursum illi, an deorsum sonent. Et certè (secundum Senecam) nihil stultius est, homine verba metuente. Gemant invidi, & infoelicem linguam bonorum exerceant convitio. Instent, commordeant, multò citius frangent dentes, quàmGa naar margenoot+ impriment. Illustratur virtus nostra per ea ipsa, per quae petitur. Produci enim illi & tentari expedit: nec ulli magis intelligunt quanta sit, quàm qui vires ejus lacessendo senserunt, Duritia filicis nulli magis, quàm ferientibus nota est. Praebeamus nos, non aliter quàm rupes aliqua, in vadoso mari destituta, quam fluctas non desinunt, undecunque moti sunt, verberare: nec ideò aut loco eam movent, aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. Assilite, facite impetum, ferendo vos vincam. In ea quae firma & insuperabilia sunt, quicquid incurrit, malo suo vim suam exercet. Proinde quaerite mollem aliquam cedentemque materiam, in quam tela vestra figantur. Sic sic invidiae taedium | |
[pagina 190]
| |
devoremus, sciamusque, ut flammam primùm emicantem multus comitatur fumus, qui evanescit jam invalescente & explicante sese flammâ, ita res egregias aggredientem, magnâ premi invidiâ, eâque tamen eum moveri non debere: Nam ut excors sit, qui adversis ventis jam diu navigans, & in altum provectus, otij tranquillitate portum petat: sic qui tum negotium relinquit, cum jam dudum cum invidiâ est luctatus, & citrà eam imposterum vivere posset; ubi scilicet
Ga naar margenoot+Per varios casus, per tot discrimina rerum
Venerit in Latium, sedes ubi Fata quietas
Ostendunt:
Latium designo, illam excelsam Virtutis AEden, illud
Ga naar margenoot+Meritispacium, quod nulla furentis
Invidiae mensura capit.
Hîc nobilis ille noster Athleta ventos ridebit & imbres, major jam omni invidiâ, quam suâ virtute extinxit: Non secus ac Sol si immineat hominis vertici, aut prorsus tollit umbram, aut minimam reddit. Videte nunc illustres animae, quae cum invidiâ luctamini, quàm praester esse invidiosum, quàm miserabilem. Scivit hoc Astaphium Ancilla apud Plautum, cum inquit,
Ga naar margenoot+Mavelim mihi inimicos invidere, quam me inimicis meis,
Nam invidere alij bene esse, cibi malè esse, miseria est,
Qui invident egent, illi quibus invidetur rem habent.
Verissima est vulgata illa sententia, unicam esse miseriam quae careat invidiâ. Cui accedit arguta illa Poëtae imprecatio,
Omnibus invideas livide, nemo tibi.
|
|