Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 184]
| |
Commentarivs.SEneca quodam loco in Epistolis inquit; Omnis ira, omnis indignatio crescit in dolorem, & tormentum sui, nullumque jugum est, quod non arctius premat refractarium, quam spontè sequentem. Benè profectò; Videmus enim in omnibus humanis casibus hoc fieri, quos patientia mollit, impatientia crudelissimè exasperat. Vulnus quid tam crudum | |
[pagina 185]
| |
facit, quàm ferendi impatientia? pisces hamo pendentes si se moveant aut quassent, magis intricantur, avis visco aut plagis deceptae, si se explicare tentent, magis implicantur & oblinuntur, dumque Pugnando vincula tentantGa naar margenoot+ Quibus exemplis monemur, casus nobis à Deo supervenientes, patienter ferre. Certè, Durum, sed levius fit patientiâ,Ga naar margenoot+ Ovid, in Metam. de Philemone & Baucide, Paupertatemque ferendo Virg. Superanda omnis Fortuna ferendo est Seneca: Libenter feras quod necesse est, dolor enim patientiâ vincitur. Et huic cognatum illud Tragici,
Patiens quisquis novit famulumGa naar margenoot+
Regemque pati, vultusque suos
Variare potest, pepulit pires
Pondusque mali, nec servit inops
Casus animo qui tulit aequo;
Scivit hoc ille Mitio Terentianus, cum Demea quaerit;Ga naar margenoot+
Placet tibi factum Mitio? Mit. Non, si queam
Mutare: nunc quum nequeo, aequo animo fero.
Ita vita est hominum, quasi cum ludas tesseris,
Si illud quod est maximè opus jactu non cadit,
Illud quod cecidit forte id arte ut corrigas.
Et Grudio apud Plaut, in Mostellaria;
Quid tu vis fieri? non omnes possunt olere unguenta exotica
Si tu oles, neque superior quàm herus accumbere,
Neque tam facetis quàm tu vivis victibus,
Tu tibi istos habe turtures, pisces, aves,
Sine me alliatò fungi Fortunas meas;
Tu. Fortunatus es, ego miser: patiunda sunt.
Prudenter ille; Quid enim aliud est aequaliter se in adversis Ga naar margenoot+gerere, quàm saevientem Fortunam, in adiutorium sui, pudore victam, | |
[pagina 186]
| |
convertere? contrà, magna est inscitia, adversus stimulum calcitrare. Vincamus itaque ratione praesentem calamitatem; sciamusque non casu delatam nobis, sed quasi delegatam. Bonus Ga naar margenoot+miles fert vulnera, enumerat cicatrices, & transverberatus telis, moriens amat eum pro quo cadit. Quisquis autem plorat, & queritur imperata facere, cogitur; Sic & nos Ducunt volentes fata, nolentes trabunt. Quae autem dementia est, potius trahi, quàm duci? Ad hoc sacramentum adacti sumus, ferre mortalia, nec perturbari his, quae evitare nostrae potestatis non est. In regno nati sumus Deo parere, vera est libertas. Euripides Δεῖ φέρειν τὰ τῶν θεῶν.Ga naar margenoot+ |
|