Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 181]
| |
[pagina 182]
| |
Commentarivs.DE Simijs haec Plinius Lib. 8. Cap. liii.: Simiarum quoque genera hominis figurae proxima. Caudis inter se distinguuntur. Mirâ solertiâ visco eas inungi, laqueisque calceari, imitatione venantium tradunt. Huic generi praecipua ergà foetum est affectio: Gestant catulos, quos mansuefactae intrà domos peperêre, omnibusque demonstrant, tractarique gaudent. Haec ille: Ridiculis autem istis bestijs, plerique hominum adsimiles sunt, qui, omnia dicta factaque sua, sine rivali unicè amant, ac venerantur, & nescio quomodò, magis in alijs cernunt, quàm in semetipsis, si quid delinquatur. Omnia sibi ignoscunt, nihil alijs remittunt. Hinc est quod magis propriâ, quàm alienâ adulatione pereant. Quis enim eorum sibi verum dicere audet? Exclamat Satyricus,
Quàm nemo in sese tentat descendere, nemo,
Sed praecedenti spectatur Mantica tergo.
Cui non abludit illud Catulli ad Varum;
Nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
Quem non in aliquâ re videre Sussenum
Possis. Suus cuique attributus est error;
Sed non videmus Manticae quod in tergo est.
Quid autem per Manticam indicetur, patet ex Apologo illo AEsopico, qui exstat hujusmodi apud Stobaeum: Finxit AEsopus omnes mortales binas habere Manticas, hoc est peras: alteram ante pectus, alteram à scapulis tergoque pendentem. Sed in priorem, inquit, aliena vitia immittimus, in posteriorem nostra. Hanc humani ingenij caecam φιλαυτίαν, non solum Poëtarum litterae, verum etiam Euangelicae notarunt, sic enim Matthaeus; Quid vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in tuo non vides. Horat.
Cum tua perrideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitijs tam cernis acutum
Quàm aut Aquila aut serpens Epidaurius?
In nos itaque descendamus, & malorum domesticorum recordatione, desinamus arrogantius insectari vitam alienam. Vitium enim illud (ut Seneca inquit) de quo querimur, si diligentius excasserimus, in sinu nostro inveniemus. Idcircò | |
[pagina 183]
| |
sapienter olim, ut testatur Plato in Charmide, prae foribus templi Delphici, ab Amphyctionibus haec inscripta visebantur, γνῶθι σεαυτόν, Nosce teipsum: In quo dicto, à Deo emisso, aut immisso,Ga naar margenoot+ modestiae mediocritatisque commendatio est, ne nobis vel majora, vel indigna sequamur. Nam hinc omnis vitae pestis oritur, quòd sibi quisque blandiatur, & quantum alijs praeter aequum detrahit, tantum sibi philautiae vitio praeter meritum tribuat. |
|