Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 178]
| |
Sis memor utriusque fortunae.
| |
[pagina 179]
| |
Commentarivs.ROmani Imperatores, siquandò devictis hostibus triumpharent, Capitolium eburneo corru intrabant, hunc praecedebant captivi pedibus constrictis, ipsi autem currui adhaerebat flagellum, & à latere aliquis sequebatur cum tintinnabulo, admonens ipsum Imperatorem utriusque Fortunae. Sciebant scilicet homines sapientissimi, facilius adversas res ferri moderatè, quàm secumdas prudenter. Illae enim ob metum futuri sollicitos reddunt, hae ob praeteritam foelicitatem, impellunt ad rerum omnium contemptum. Virgil. Nescia mens hominum Fati, sortisque futurae, Hinc disputat Boëtius Lib. 2. Pros. 8. quae Fortuna praeferenda sit. Haec autem ejus sunt verba; Etenim plus reor hominibus adversam, quànı prosperam prodesse Fortunam; Illa enim specie foelicitatis cum videtur blanda, mentitur; haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit. Illa specie bonorum mendacium, fruentium mentes ligat, haec cognitione fragilis foelicitatis absolvit: Itaque illam videas ventosam, suique semper ignaram, hanc sobriam, succinctamque, ac ipsius adversitatis exercitatione prudentem. Et certè, quotocuique obtigit, prosperâ foelicitate uti, & sapere? Rarò cum Fortunâ bonâ, mens quoque bona homini data est. Centum doctûm hominum consilia haec una devincit Dea.Ga naar margenoot+ Prudenter itaque Horatius Europam monet, - Benè ferre magnam Tunc consilia salutaria advocanda sunt, cum nobis alludit vitae prosperitas; & ut Terentius docet, Omnes cum secunda res sunt, tum maximèGa naar margenoot+ Fecit hoc Philippus Macedo, cui cum nuncium esset allatum, multas res foeliciter & prosperè gestas esse, (nam eodem tempore Tethrippo vicerat in Olympijs, & Parmenio Dardanenses praelio fuderat, & Olympias ipsi masculum foetum erat enixa) | |
[pagina 180]
| |
porrectis in coelum manibus; O Fortuna, inquit, pro tot tantisque bonis, levi quopiam malo me affice. Epaminondas, cum alias solitus esset uncto corpore, hilarique vultu, prodire in publicum, postridie ejus diei, quo foeliciter pugnatum esset in Leuctris, processit squallidus ac summissus; Amicis autem sciscitantibus ecquid ei molesti evenisset: Nihil inquit, sed heri sensi me plus aequo mihi placuisse, ejus gaudij intemperantiam hodie castigo. Vir cordatissimus suspectam habebat nimiam Fortunae indulgentiam, cujus ingenium esse sciebat, ut quibus exitium molitur, his prius novâ rerum prosperitate blandiatur. Idcircò
Ga naar margenoot+Quò Fortuna altius
Evexit, ac levavit humanas opes
Hoc se magis supprimere sapientem decet.
Quia (ut Menander inquit) εὐκόλως πίπτουσιν αἱ λαμπραἰ τύχαι, id est, facile cadunt splendidae Fortunae. Adstipulatur Plautinus ille,
Ga naar margenoot+Fortuna humana fingit, arctatque ut lubet,
Me qui liber fueram servum fecit, ex summo infimum,
Qui imperare insueveram, alterius imperio obsequor.
|
|