Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 175]
| |
Commentarivs.QVi privati commodi impendiò studiosi sunt, ac ferèGa naar margenoot+ quicquid rerum agunt, id omne ad domesticam referunt utilitatem, ij proverbio, intus canere, & à Graecis, Α'σπένδιοι κιθαριστὰι, id est, Aspendij citharistae dicuntur. Quemadmodum enim hi tacitâ, levique medulatione, sinistra contractis chordis, cantilenam peragebant, ita ut vox ad citha- | |
[pagina 176]
| |
raedum dumtaxat, aut proximum perveniret: sic hi homines sibi tantum nati, domi suae delitent, ac in occulto virtutem suam perdunt, in angulo & umbrâ culicis passus (ut ille dicebat) metientes: immemores illius Platonicae sententiae; quâ asserit non solum nos nobis natos esse, sed ortus nostri partem patriam, partem amicos sibi vindicare. Et certè quae societas pulchrior quae gravior, quàm quae cum patriae nostrae Repub. est. Ga naar margenoot+Nobilissimi civis est (inquit Cassiodorus) patriae suae augmenta cogitare. Olim apud Antiquos qui Curiae limen intrabant, abjectâ Ga naar margenoot+privatâ caritate, publicam induebant, neglectis privatis commodis, publicis studebant. Testatur hoc Horatius Lib. 2. Ode xv. ubi primò queritur de temporis sui luxuriâ; cum inquit,
Iam pauca aratro jugera regiae
Moles relinquent, undique latius
Extenta visentur Lucrino
Stagna lacu, platanusque celebs
Evincet ulmos.
Et paulò post, antiquos mores citans, ait
- Non ita Romuli
Praescriptum, & intonsi Catonis
Auspicijs, reterumque normâ,
Privatus illis census erat brevis,
Commune magnum, nulla decempedis
Metata privatis opacam
Porticus excipiebat Arcton,
Nec fortuîtum spernere cespitem
Leges sinebant, oppida publico
Sumptu jubentes, & Deorum
Templa novo decorare saxo.
Haec paulatim satis in pejus lapsa sunt, coeperuntque quidam Rempub. quaestui, & pro aureâ messe habere, non secus ac quondam Stratocles & Dromoclidas tribunal suum. Quod (ut Cicero inquit) non modò turpe, sed sceleratum & nefarium. Cum è contrario nihil in rebus humanis praestantius, nihil praeclarius sit, quàm benè de patriâ fuâ mereri. E publicis functionibus non locupletiores, sed laudatiores debemus discedere. In hoc demum verum & solidam decus positum est. Ideò totâ mente in curâ eâ, cogitationeque persistendum est. Videmus ut | |
[pagina 177]
| |
illa quae suprà nos sunt sidera, aetherem suum illastrent, pro radijs unaquaeque suis: Terrestris quidam aether Respublica est, in quo tanquam sidera defixit nos homines Natura; exequamur munus nostrum, spargamus lumen, & irradiemus quisque pro fulgore nostro, indubitatè scientes, omnibus qui patriam Ga naar margenoot+conservaverint, adjuverint, auxerint, certum esse in coelo, ac definitum locum, ubi beati sempiterno aevo fruantur. Nihil enim Deo gratius, jucundiusque in terris est, quàm quòd homines ipsius progenies parentis, quo ad ejus fieri possit, imitentur virtutem, atque probitatem, & derivatâ ad se parte aliquâ illius aeternae legis, ac gubernandae Reip. rationis ac providentiae, concilia sibi & conventus instituant, coagmentent, ac vinculo illo Iustitiae copulent. Porrò non is solum Reipub. praeest, qui candidatos extrahit, qui tuetur reos, & de pace belloque censet, sed etiam ille, qui juventutem à lineis aberrantem exhortatur; quales sunt Philosophi, qui in bonorum praeceptorum inopiâ, virtutem ingerunt, qui ad avaritiam, aut luxuriem ruentes, retrahunt. Hi etsi domi morentur, in privato tamen publicum negotium gerunt. Quis Zenonem & Chrysippum minora egisseGa naar margenoot+ dicat, quàm si duxissent exercitus, gessissent honores, leges tulissent, quas non uni civitati, sed toti humano generi tulerunt? Nihil ergò est, quare tale otium non conveniat bono viro, per quod futura saecula ordinet, nec apud paucos concionetur, sed apud omnes omnium gentium homines, quique sunt, quique erant. Dicebat Pythagoras vitam humanam esse similem Panegyri, hoc est, solenni hominum conventui: ad quem alij conveniunt certaturi, alij negotiaturi, nonnulli spectatores modò futuri; ac caeteros quidem esse sollicitos omnes, solum spectatorem securum frui celebritate: hunc spectatoren aiebat esse Philosophum, qui non ob aliud in hoc mundi theatrum prodijsset, quàm ut naturas rerum, ac mores hominum contemplaretur, ac emendaret. |
|