Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 171]
| |
Abstinendum à potentioribus.
| |
[pagina 172]
| |
Commentarivs.QVàm lubricum, quantisque casibus obnoxium sit, cum magnis benè versari, hoc Emblemate adumbratur. Ad quod interpretandum, paucula haec quae adferam virorum magnorum exempla dictaque non minimum facient.Ga naar margenoot+ Expertus est hoc illustre illud Britanniae lumen Thomas Morus, qui dum Regis Henrici octavi, in repudiandâ uxore, foeminâ (ut fertur) innocentissimâ, consilio subscribere nollet, illud canitie venerandum caput securi submittere coactus fuit. Ita ut cum Arato dicere potuerit; O Cephale haec sunt praemia Ga naar margenoot+regalis amicitiae. Magno etiam stetit haec Hermeae, qui auctoritate plurimum in aulâ apud Antiochum valens, tandem in oculis Regis, ipso eo probante interemptus est. Quid de Seiano dicam? qui in tam flagranti gratiâ apud Tiberium fuit, ut pro Collega (si Tacito credimus) in imperio habitus sit, tandem tamen hoc reportavit, ut ultimo capitis supplicio plecteretur. Illudque Plutarchi verum esse comprobavit, nimirum, ut Arithmeticorum calculi aliquandò valent multis millibus, aliquandò nihil: sic Regum amicos aliquandò quidvis posse, rursus mutatâ in fastidium gratiâ, nihil. Enimverò ille est Magnatum talium Ga naar margenoot+animus, omnia sibi ignoscit, potentiam suam licentiâ metitur, parvo temporis intervallo homines in excelso fastigio collocat, & cosdem rursus ad extremam miseriam redigit. Quemadmodum in vulnere prius apparet sanguis, quàm plaga, & quemadmodum prius emicat fulgor, quàm tonitrus audiatur: ita apud Principes prius erumpit condemnatio, quàm probatio, & perijt delatus, priusquam coarguatur; ita ut meritò dubites, periculosiorne sit charitas eorum, an odium; propè par malum, nisi quòd odium fugat, amor ille simulatus & fucatus detinet. Lucianus his sequentibus coloribus Aulam potentum depingit; Nempe, Vestibulum sublime, & inauratum, abruptum, lubricum, ita ut plerumque, qui se ad summum pervenisse putant, praecipites cervice fractà dejiciantur. Intus opulentiae, ostentatio, spes fallax, ambitio, aemulatio, invidia, detrectatio, fumi, adulatorum multae manus, pauca corda, crapula, luxus, corruptiones, avaritia, eaque omnia speciosis fucis teguntur. Denique ut paucis dicam, Aulica vita, splendida est miseria. | |
[pagina 173]
| |
Haec cum ita sese habeant, benè me hercules sibi prospiciunt, qui procul à turbidâ aulâ fugientes, & ut Diogenes dicebat, Πόρρω δὶος τε καὶ κεραυνοῦ, id est, procul à Iove & à fulmine, intrà pelliculam suam sese continent; illud Adagium altè animo suo imprimentes, λάθε βιώσας, quod Horatius sic expressit, Nec vixit malè qui videns moriensque fesellit. Monet & hoc Ovidius, sed nimiâ credulitate, quae ab Apuleio deceptionum mater dicitur, illusus. Haec autem ejus verba sunt ad Amicum Eleg. 4. Trist. Lib. 3.
Vsibus edocto si quicquam credis amico,
Vive tibi, & longè nomina magna fuge.
Vive tibi, quantumque potes praelustria vita,
Saevum praelustri fulmen ab arce venit
&c.
Et paulò post, Vive sine invidiâ, mollesque inglorius annos Plautus in Euclione,
Venit hoc in mentem mihi Megadore, te esse hominem divitem,
Fastuosum, me item esse hominem pauperum pauperrimum,
Nunc si filiam locussim meam tibi, in mentem venit
Te bovem esse, & me esse asellum, ubi tecum conjunctus siem
Vbi onus nequeam serre pariter, jaceam ego asinus in luto,
Tu me bos magi; haud respicias, notus quasi nunquam siem.
Et te utar iniquiore, & meus me ordo irrideat,
Neutribi habeam stabile stabulum, si quid divortij fuat;
Afini me mordicus scindant, boves incursent cornibus,
Hoc magnum est periculum ab asinis ad boves trascendere.
Audi etiam querentem Senecam in Octavia,
Quid me potens Fortuna, fallaci mihi
Blandita valtu, sorte contentum meâ
Altè extulisti? gravius ut ruerem editâ
Receptus arce, totque prospiceren metus?
Melius latebam procul ab invidiae malis
Remotus inter Corsici rupes maris,
Vbi liber animus, & sui juris, mihi
Semper vacabat studia recolenti mea.
Haec divinum illum virum pronunciasse auguror cum jam au- | |
[pagina 174]
| |
licis fluctibus immersus, aureisque compedibus impeditus, instante & urgente Nerone, se sibi vindicare non posset. Nimirum ut Indicae Testudines, meridiano tempore blandiente, gaudent totae dorso per tranquilla fluitare, donec oblitis sui, Solis calore siccetur cortex, ita ut mergi nequeant, & sic oportunae venantium praedae fiant; ita etiam Aulici, in splendidam illam miseriam se conjiciunt, unde posteà se expedire nequeunt, sed perpetuò Protei esse coguntur; haecque summa eorum est disciplina, observare tempora, ne quid intempestivius geratur, caque non ab astris, coelis, aut ab ephimeridibus caprant, sed à vino, à prandio, à venatione, ab accubitu, dum exhilaratus est Princeps, Et quos alios aditus & tempora norunt. Tum adsunt, alloquuntur, adblandiuntur, & arrident; sequentes illud Aristotelis, ad Calisthinem, consilium, hortantis, ut cum Rege aut nunquam, aut jucundissimè loqueretur. Si injuriae eis inferantur, patienter ferre debent, ut quondam ille Senex, qui interrogatus, quomodò, rem in Aulâ rarissimam, Senectutem consecutus esset; respondit; Injurias ferendo, & gratias agendo, O miseram illam & taediosam vitam, immò ut verius dicam, vitam non vitam. A naturâ libertate donati sunt, & ipsi sese in voluntariam illam servitutem conjiciunt. Quod olim exprobravit Diogenes Aristoteli, dicens; Tu, qui relictâ Academiâ te aulis addixisti, caenas quandò Alexandro libet, at ego, quandò Diogeni. Vindica itaque vindica te in auream illam Libertatem, aut si eo loco res tuae sint, ut ab aulâ divelli nequeas, salutariter hoc, ex sententiâ Alexandri Magni observabis; Nimirum ut in negotijs regalibus tanquam cum igne agas, à quo non abimus, uc illius calore foveri nequeamus, neque ita appropinquamus, ut illius incendio conflagremus. Per me autem,
Stet quicunque volet potens
Aulae culmine lubrico,
Me dulcis saturet quies,
Obscuro posicus loco
Leni perfruar otio.
|
|