Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 168]
| |
Commentarivs.VIpera salivâ jejuni hominis in fauces, & ad interiora Ga naar margenoot+penetrante, occiditur; Testes Plinius, Galenus περὶκράσεως tertio, Alexander Aphrodisius, Pierius in Serpente, & Lucret. Libro 4. de Natur. rerum Est itaque ut Serpens hominis contacta salivis | |
[pagina 169]
| |
Nec secus recalcitrosum illud jumentum Caro, quod durius & jejunius exceptum, domino suo & Rectori paret, mollius tractatum, plurimum ei exhibet negotij, &, (ut Virg. inquit) Non audit habenas. Idcircò nihil potest esse efficacius ad domandum illud, modico jejunio, cujus vi vitia carnis extinguenda sunt, non ipsa caro. Hujus observantiâ appropinquamus Deo, & resistentes Diabolo, vitia blanda superamus. Semper enim virtuti cibus jejunium fuit. Hinc procedunt castae cogitationes, rationabiles voluntates, quibus Carnis appetitus enecantur, Spiritus vigor renovatur. Audi Augustinum; Iejunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem Spiritui subjicit, nebulas cordis dispargit, libidinum ardores extinguit, castitatis verò lumen accendit. Adde quòd Parcis victibus impedita cordaGa naar margenoot+ Contrà nihil sic inflammat corpora, & titillat membra genitalia, sicut immodicus cibus, potusque, seminaria certissima voluptatis, Ait enim non falsus vates Vt vino est accensa Venus. Admonere solet Socrates, quod apud alios diceretur edere, aut convivari, id apud Athenienses dici ἐυωχεῖσθαι; quâ voce dicebatGa naar margenoot+ nos admoneri, eo temperamento sumendum cibum, ut nec corpus, nec animus praegravetur. Dicebat etiam multos in hoc vivere, ut ederent, biberentque, quibus (secundum Satyricum) - In solo vivendi causa palato est; qui, ut Mathematici omnia centro ac spatio, ita omnem voluptatem ventre circumscribunt; se autem ob id edere & bibere dicebat, ut viveret; quod his rebus non ad voluptatem, sed ad necessitatem uteretur. Sed plerumque cum salutis causae sint, edere & bibere, adjungit se tanquam pedissequa, periculosa quaedam jucunditas, quae sub necessitatis causâ sic latitat, ut vix eam, nisi perfectus quisque, discernat. Nam dum solum debitum necessitas petit, voluptas explere desiderium flagitat, & hòc gula securius in praeceps ruit, quò sub honestiore pallio sese collegit. Hinc luxuries Quae sibi totosGa naar margenoot+ quae lixa, coxa, & bis terve condita sibi apparat, quae tantas | |
[pagina 170]
| |
struices concinnat patinarias, cum tamen natura paucis sit contenta, & perinde sit quid accipiat venter, perditurus quicquid acceperit. Ab his autem quid exspectes praeter mollitiem & libidines? Vegetius inquit; Corpus assuetum tunicae, loricae onus non suistinet, caput opertum linteo, galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus: sic etiam corpus cibo potuque suffertum, pias respuit meditationes, poenitentiae duritiem, & severitatem non sustinet. Maximas denique Virtutes jacere necesse est, Voluptate dominante. |
|