Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 166]
| |
Animus nobilitat.
| |
[pagina 167]
| |
Commentarivs.SCarabaeus animal est ex insectorum genere; Graeci κάνθαρον dicunt: Nascitur ex incrementis animantium, aspectu tetrum est, odore tetrius, sonitu teterrimum. Huic animalculo tantum est audaciae, tam heroica mentis vis, ut non dubitaverit, cum ave multò pugnacissimâ, Aquilâ scilicet, bellum suscipere, ipsamque Homericam muscam vincere. Cum enim aliquandò Scarabaeus, ab Aquilâ gravi injuriâ esset affectus, omnes artes dolosque in pectus advocavit. Cum itaque bis terve Aquilae ova è nido deturbasset, aquila in sinu Iovis ova sua reposuit, cumque necdum irae Scarabaei satisfactum esset, ad ipsam Iovis arcem invictus subvolat. Pastillum in hunc usum è stercoribus paratum, in sinum illius demittit. Iuppiter ut est sordium insolens, quippe in purissimâ mundi parte habitans, dum offensus teterrimo odore, fimum è sinu studet excutere, aquilae ova dejicit imprudens, quae ex alto delapsa perierunt. Monemur autem hâc fabulâ duo: Imprimis nullum hostem, quamvis vilissimum, contemnendum esse, nam & Leo minutarum avium cibus fit, & Parva necat morsu spaciosum vipera taurum. Sic Sartorius parvis initijs crevit, & cum anteà sperneretur, posteà à Metello, & Cn. Pompeio vix superari potuit. Spartacus Romanum imperium conquassavit. Viriatius ex pastore tandem dux factus, Lusitaniam occupavit. Nemo denique facilius opprimitur, quàm qui nihil timet, & frequentissimumGa naar margenoot+ initium calamitatis est securitas. Alterum est quod Scarabaeus nos monet; Neminem quamvis vilissimis parentibus procreatum desperare debere, sed potius summâ vi, ad pulcherrima quaeque contendere; patet enim omnibus honoris & gloriae campus: ex hoc quisque quod cupit petat, & assecutus sibi debeat. Neminem facillima Diva, Virtus rejicit. Et omnes, si ad primam originem revocentur, à Dijs sunt. Plato ait; NullumGa naar margenoot+ Regem non ex servis esse oriundum, nullum non servum ex regibus; omnia ista longa varietas miscet. Erigamus itaque animos, & quicquid in medio sordidi jacet, transiliamus, exspectat nos in summo magna nobilitas. Audi Poëtam, - Exsurge, & te quoque dignum |
|