Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 163]
| |
Commentarivs.VEteres ideò Iovi Themin assidere volebant, quòd quicquid faceret, id cum justè facere crederent. Fuerunt tamen quidam, qui aut Deos nullos esse asserebant, aut de justitiâ eorum dubitabant; & sic quos non capiebant carpebant: cum scilicet malis benè, bonis autem malè essc saepissimè animadverterent. Tragicus Τολμῶ κατειπεῖν, μή ποτ' οὐκ εἰσὶ θεοίκακόι γὰρ εὐτυχοῦντες ἐκπλήττουσί με. | |
[pagina 164]
| |
Lucianus ἐστι τίς θεος, ἡ ἀδρὰστεια, καὶ τά τοιαῦτα ὁρᾶ? Et Timon apud eundem, ad Iovem; Quid enim faciat? ubi ta perinde ac sub mandragorâ stertis, qui neque pejerantes exaudias, neque eorum, qui flagitia committunt, respectum geras? Diogenes Cynicus etiam dixit, Harpalum, qui temporibus illis praedo foelix habebatur, contrà Deos testimonium dicere, quòd in illâ Fortunâ tam diu viveret. Claudianus quoque hîc graviter dubitat;
Ga naar margenoot+Saepè mihi dubiam traxit sententia mentem
Curarent superi terras, an nullus inesset
Rector, & incerto fluerent mortalia casu;
Nam quum dispositi quaesissem foedera mundi
Praescriptosque maris fines, annique meatus,
Et lucis noctisque vices, tunc omnia rebar
Consilio firmata Dei.
Addit,
Sed cum res hominum tantâ caligine volvi
Aspicerem, laetosque diu florere nocentes,
Vexarique pios, rursus labefacta cadebat
Relligio.
Tandem tamen ad saniorem mentem redit, cum inquit,
Abstulit hunc tandem Russini poena tumultum,
Absolvitque Deos; jam non ad culmina rerum
Injustos crevisse queror; tolluntur in altum
Vt lapsu graviore ruant.
Boëtius etiam hoc proponit Lib.i. Metro. v. sed huic etiam Philosophia consolatrix aptissimè respondet Lib. i. Prosa vi. & Lib. iv. Prosa ii: Homines scilicet rerum fines ignorare, ideòque scelestos & nefarios, potentes foelicesque arbitrari, cum contrà, si personata illa foelicitas detegatur, infoelicissimi apparerent. Vndique enim terror & minae illos circumfremunt, ubique suos man es patiuntur, Occultum quatiente animo tortore flagellum. Videntur quidem lascivire, videntur gaudere, sed videntur tantum; idque ad tempus; Deum enim ultrix necessitas semper & ubique comitatur, eorum, qui à sacrâ Lege discesserunt,vindex futura. Quam vindictam, quia meruerunt, semper exspectant. Alteram dubitationem, quarè scilicet boni severius sepè habean- | |
[pagina 165]
| |
tur, optimè tollet Seneca, qui sic ait; Inter bonos viros & DeumGa naar margenoot+ amicitia est, conciliante virtute; amicitiam dico? immò etiam necessitudo & similitudo, quoniam quidem bonus, ipso tempore à Deo tantum differt. Discipulus ejus, aemulatorque ac vera progenies est, quam parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicuti severi patres, durius educat. Itaque cum bonos viros exerceri, malos lascivire vides, cogita filiorum nos modestiâ delectari, vernularum licentiâ; illos disciplinâ tristiori contineri, horum ali audaciam. In eundem sensum sic Lactantius Lib.v. Cap. xxiii. Deus homines pro liberis habet, sed corruptos ac vitiosos luxuriosè ac delicatè patitur vivere, quia non putat emendatione suâ dignos. Ideòque temporalia bona, non solum bonis dat, ne putent mali, propter ea Deum colendum. Rursus si malis solis auferrentur, ea sola putaretur esse poena. Homerus. Iuppiter emetitur opes mortalibus, ipsi Fingamus itaque Deum dicere: Quid habetis, quod de me queri possitis, vos quibus recta placuerunt? Alijs bona falsa circumdedi, auro illos, argento & ebore ornavi; Intus boni nihil est. Vestra sola solida & sincera est foelicitas. Iam ad malorum poenam quod attinet, non illos praeterit, sed dissert, at cum foenore solụturos. Quia nemo unquam supremo huic creditori decoquit. Atque haec de Deo summè justo. Quoniam autem, de eo etiam vera dicere, periculosum est, terram legimus, similes aquaticae testudini, quae dum fretum tranare cupit, stupore cogitatus obsidetur. Euclides olim interrogatus multa de Dijs, percommodè, respondit: Caetera quidem nescio, illud scio, quòd odêre curiosos. Itaque definimus, certi si non statim, tandem tamen molere Deorum molas. |