Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 161]
| |
Commentarivs.SI extremus ille actus in fabulis poscit palmam, & honorificum illud Plaudere meretur, certè vitae in honore peractae hoc debetur quàm maximè; si scilicet in fine, qui (secundum Sacras litteras) coronatur, non inclinet, sed aequabili cursu ad candidam illam metam decurrat. Paucis verò raro coeli favore hoc concessum est, nisi, | |
[pagina 162]
| |
Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera Virtus. Multorum quidem fervida vota ad laudem & gloriam, ad consulares fasces pleno grada contendunt; haec autem ubi adepti sunt, egregius ille impetus detepescit, naturam ac virtutem securi dediscunt, nec debitum sibi gloriae praemium ulterius exspectant. Qui certè non aliter mihi facere videntur, quàm qui ex alto aliquo puteo aquam hauriunt, ubi magno molimine situlam propè ad os putei evexerunt, si paulum modò funem laxaverint, it situla, & deorsum concitatissimo lapsu provolvitur: sic illis de anteactâ vitâ plurimum remittentibus, pessum it quicquid adepti erant, Longique perit labor irritus anni. Hujus autem rei duas statuo causas; Primam, ingenium humanum, quod à labore proclive est ad otium; Secundam, Honorem & potentiam, quae saepè impotentiam creant, & à veteri illâ viâ & vitâ seducunt. Sicut coeli inferiores à supero illo abripiuntur, & quamquam contranitentes tamen obsecundant: sic infirmitas humana plerumque ab istis. Privatis hominibus omissis, publicos tantum in medium adducam. Testis in re Romanâ Nero, qui hoc Traiani elogium de sese meruit; Omnes etiam optimos Principes, longè à quinquennio Neronis abesse: hic ut magnus initio Princeps, ita magnum posteà monstrum fuit; dum matricida, fratricida, cinaedus, citharaedus, auriga, histrio, & incendiarius, imperium Romanum miseris modis divexaret. Quid Lucullus? egregius herclè imperator, & quo meliores haud multos invenias, tamen delicijs & luxu universum decus & nominis sui lumen exstinxit; ita ut non hominem, sed divitias peccasse dicas. Huic annumerari potest Metellus Pius, qui caetero vitae tempore continentissimus, ad extremum jam senex, in Hispaniâ Consul, foedis indulsit voluptatibus, taleque morum passus est deliquium, ut siquis omnem vitam ejus, cum attentiore comparatione apud animum perpendere velit, duos in uno homine Metellos fuisse crediderit, eximium adolescentem, & senem turpissimum. Tantae scilicet virtutis est, cum foelicitate luctari, tantae foelicitatis à foelicitate non vinci. |
|