Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 158]
| |
Commentarivs.Ga naar margenoot+VEspertilio tale est animal, quod an avis, an mus sit, non abs re dubites; Sola enim volucrum parit, eique uni membraceae sunt pinnae; eadem sola lacte nutrit pullos, ubera ijs admovens. Hoc animal cum tale sit, Mustelas, quae domesticis animalibus, ijsque alitibus infestissimae sunt, & ad internecionem usque persequuntur, ludit,dum nunc | |
[pagina 159]
| |
avis, nunc mus videtur. Quâ de causâ Pierius, in hieroglyphicis suis refert, AEgyptios eam solere adulatori aequiparare, qui, quemadmodum aqua praeterfluens nullo certo colore est, sed semper colorem subječti soli refert: ita etiam sui dissimilis est, pro re natâ sese adaptans. Gubernatores navium pro vento sinus suos obliquant: Itidem ab adulatoribus fit, Vtcunque in alto ventus est, exin velum portitur. Horum ingenia ita describit Terent.
Est genus hominum qui esse primos sese omnium rerum volunt,
Nec sunt, hos consector, hisce ego non paro me ut arrideant,
Sed his ultrò arrideo, & eorum ingenia admiror simul,
Quicquid dicunt laudo, id rursum si negant, laudo id quoque,
Negat quis? nego, ait, aio,
Postremò imperavi egomet mihi
Omnia assentari: is quaestus nunc est multò uberrimus.
Haec homines inertissimi, quos bonae mentis poenitet, faciunt, ut caput unctius referant, ut emungant argento heros.
Cum (enim) odor culina dimissis pedibus in coelum evolat,Ga naar margenoot+
Parasiti oculis venaturam faciunt, atque aucupium naso suo,
Semperque eis decempes umbra est gratissima.
Idem in Captivis duobus,
Cum res (verò) prolatae sunt, cum rus homines eunt,
Simul prolatae res sunt nostris dentibus,
Quasi cum culetur, cochleae in occulto latent,
Suo sibi succo vidunt, ros si non cadit;
Itidem parasiti rebus prolatis latent,
In occulto miseri victitant succo suo.
De horum arte sic Seneca Epift. xlv. Adulatio quàm similis est amicitiae? no imitatur tantum illam, verum etiam vincit ,& praeterit; apertis & propitijs auribus recipitur, in praecordia ima descendit; eo ipso gratiosa, quo laedit: Vnde eorum sermonem non temerè quidam τύραννον τῶν. Bias interrogatus quod esset animal omnium maxiniè noxium; Si de feris, inquit, percunctaris, Tyrannus, si de mitibus, adulator. Constantinus Imperator assentatores, tineas, soricesque imperij nuncupabat; quos si | |
[pagina 160]
| |
Principes suâ aulâ ejicerent, nae illi Augiae stabulum purgarent, & cum Hercule monstrorum domitores dici possent. Satias esse dicebat Antisthenes εἰς κόρακας ἠ κόλακας, id est, in corvos quàm adulatores incidere; nam corvi non comedunt nisi mortuos, adulatores adhuc viventes excoriant. Quare ille apud Ga naar margenoot+Honerum sic ait: Exosus ille mihi velut inferni portae, qui aliud quidem occultum habet in mentibus, aliud verò ore profert; Qui composita dicta pectore evolvit suo, Persij adhortatione haec concludo, Vos O patricius sanguis, quos vivere par est Et ibidem - Examenque improbum in illà |