Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 156]
| |
Commentarivs.DOcemur hoc Emblemate, in omnibus esse providi, & lentè festinare; quod innuit haec Limax, quae quamvis tarda sit, tamen ad optatam suam metam foeliciter saepissimè pervenit. Veteres olim Delphinum anchoram complectentem depingebant, quo hieroglyphico significabant, in consultando moram, in conficiendo celeritatem oportere dominari, alterumque altero debere temperari, quò videlicet ejusmodi quidam animi habitus existat, qualem Plato con- | |
[pagina 157]
| |
flari putat, ex Musicâ, Gymnasticâque, si pariter exerceantur. Sciebant scilicet divini viri illud Sophoclis verissimum, Periculosam esse praeproperam sapientiam,Ga naar margenoot+ Et eum, qui plus satis festinat initio, serius ad finem pervenire. Canis dum nimium properat, caecos ejicit catulos. Prudenter itaque Terentius, Vide ne nimium calidum hoc sit modo. Porrò quàm singularis virtus sit temperata illa maturitas, probavit cunctator ille Fabius, qui Romanam cunctando restituit rem. Doctus ni fallor illud Nimi; Diu, scilicet, apparandum esse bellum, ut vincas celerius. Ammianus de Constantino: Hinc & deinde nec itinera, nec flumina transiri posse, sine praesidijs putans, erat providus, & cunctator, quod praecipuum bonum in magnis ductoribus, opem ferre solet exercitibus & salutem. Et Pallas Iliad. α. à tergo adstat Achilli, jamque manum admoventem gladio coërcet; docens violentos illos animi motus comprimendos esse, alioqui talis festinationis comites esse errorem & poenitentiam. Testatur hoc Graecus ille versiculus, προπὲτεια πολλοὶς ἐστιν αἰτία κακῶν, id est, Multis malorum est causa praecipitantia. Scivit hoc versipellis ille Ulysses, cum contrà Aiacem haec esserret,
- Tibi dextera belloGa naar margenoot+
Vtilis, ingenium est quod eget moderamine nostro,
Tu vires sine mente geris, mibi cura futuri est,
Tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum
Eligit Atrides, tu tantum corpore prodes,
Nos animo:
Seneca; Si prudens fuerit animus tuus, tribus temporibus dispensetur; praeterita cogita, praesentia ordina, futura praevide. Ergo, ut dicitur, omnia pedetentim perficienda sunt. Terentius in Phormione; Dij bene vurtant quod agis, pedetentim tamen. Quoniam (ut Plautus in Persa)
Si quam rem accures sobriè ac frugaliter,
Solet illa rectè sub manu succedere, atque aedepol
Fermè ut quisque rem accurat suam, sic ei procedit.
|
|