Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 153]
| |
Commentarivs.DIximus Emblemate xlvii. Viperam coeuntem, maris caput, ori suo insertum, amputare, quod nefas proles tandem ulciscitur, dum, matris alvum perrodens, erumpit. Docet autem nos hoc Emblema, differri aliquandò poenam, non auferri, nec crimen quenquam in pectore gestare, qui non idem Nemesin in tergo. Sequitur enim illa Dea silenter | |
[pagina 154]
| |
& lento pede. Plutarchus in Problematis scribit, Tyrijs fuisse morem, ut Deorum statuis vincula injicerent; quod AEnigma innuit, Deos ad scelerum ultionem lentè quidem procedere, sed tamen aliquandò de malefactis poenam sumere, vel inopinatò, Horatius, Rarò antecedentem scelestum Ga naar margenoot+Vall. Max. Lento quidem gradu ira divina ad vindictam procedit, sed tarditatem supplicij gravitate poenae compensat. Vidit hoc Homerus, quamvis oculis captus, cum inquit, Ga naar margenoot+Quanquam non punit Iuppiter ilicò sontem, Theocritus in Idyll. decimo, Εὗρε θεὸς τὸν ἀλιτρὸν, ἔχεις πάλαι ὧν ἐπιθύμεῖς. id est, Enimverò consueverunt Dij immortales, quò gravius homines ex rerum commutatione doleant, quos pro sceleribus ulcisci volunt, his secundiores interdum res, & diuturniorem impunitatem concedere, ita tamen ut tandem τὸν ἀλιτρὸν inveniant; Ga naar margenoot+ - Tolluntur in altum Quod quanquam aliquandò non, aut tardius fieri videatur, tamen non fit , & idcircò de eo non querendum est. Quis tragaediamGa naar margenoot+ si spectet, indignetur, si Atreus ille, aut Thyestes in primo alterove actu sublimes per scaenam, & elati paulisper incedant? Regnent, minentur, imperent, Scaena haec mox sanguine diffluet, & volventur in eâ purpureae aureaeque vestes. - Improba nunquam Semper enim impij aut internè, aut externè puniuntur. Internè, quia poenam semper ante oculos versari putant, qui peccaverunt, eamque non in publico tribunali, sed in arcano pectoris sinu experiuntur. Hîc eos insectantur furiae, non ardentibus facibus, ut in fabulis est, sed angore conscientiae; - Habitant sub pectore manes Et
Prima est haec ultio, quòd se
| |
[pagina 155]
| |
Iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
Gratia fallaci Praetoris vicerit urnâ.
Verissimè Plato; ἀκόλουθος τῆς ἀδικίας ἡ τιμωρία, id est, cognatum, immò innatum omni sceleri sceleris supplicium. Iussisti DomineGa naar margenoot+ (inquit Augustinus) & sic est, ut poena sit omnis inordinatus animus. Quis autem eam solam punitionem censeat, quae incurritGa naar margenoot+ in oculos, quam corpusculum hoc subit? Non est; Externa ista omnia leviter, nec in longum nos angunt. Vt gravius aegrotare judicantur, qui tabe aut marcore laborant, quàm qui inflammatione aliquâ, aut febri, & tamen haec magis apparent: sic in graviore poenâ improbi, qui lento illo passu ducuntur ad aeternam illam mortem. Novi sunt Titij, jecur renascens semper suae tortrici aliti suppeditant, quod ita feritur, ut sentiant se mori: O miserum qui huic judici traditur; qui toties moritur, & non moritur. |
|