Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 150]
| |
Commentarivs.ORus Apollo in Sacris suis Sculpturis refert, Pelicanum, cum caeterarun avium more possit in editioribus locis ova reponere, id tamen non facere, sed potius defossâ | |
[pagina 151]
| |
terrâ, pullos ibi collocare. Quod ubi deprehenderunt homines, locum illum arido bovis stercore circumlinunt, cui & ignem subjiciunt: Pelicanus autem conspecto fumo, dum alis suis vult ignem extinguere, è contrario earum agitatione accendit, quo quum conflagrent ejus alae, facilè in ignem decidit, & ab aucupibus capitur. Quam ob causam, non consentaneum existimarunt Sacerdotes, eo vesci, cum omninò pro pullis in discrimen sese conjiciat. Adde quod haec avis centum & viginti diebus, quibus in prolis educatione detinetur, nunquam ad praedam longius provolet, uni illi curae assiduè intenta, ne pullos deserat. Quod si nihil aliud quicquam suggeratur occurratve, quod ijs in alimentum paret, ipse suis femoribus, rostro vellicatis, sanguinem ciet, quem pullis exugendum praebet. Monet nos haec volucris, natos, qui pars nostri & sanguis sunt, omni curâ fovere, ac diligere. Iubet hoc jus illud naturale, quod natura omnia animantia docuit: Inst. Lib. 1. Tit. 2. §. 1. Quantâ curâ ac sedulitate Ciconia pullos nutrit? Delphinus, conspecto hostili pisce, prolem suam ingurgitat, deinde extrà periculi aleam positus, eam reddit ex alvo. Palumbes saeviente frigore indificans, & partum excludens, sibi plumas haud gravatur evellere, ut parvuli mollius cubent, quo fit, ut ipsa saepè mater gelu contabescat. Omnia denique animalia pro suo partu ita propugnant, ut nullos impetus, nullos ictus reformident. At proh dolor, immane quantum saepè homines rationales, ab hâc brutorun irrationalium naturâ degenerant? Dum sua pignora relinquere non verentur, & in praedam canibus objicere non exhorrent? Dum sua ipsius viscera eviscerant, dum nascentium animas diabolicis suis medicamentis disturbant? dum fructum hominis, qui in semine est, hominem denique ipsum perdunt? Haec monstra Ovid. sic insectatur;
Que prima instituit teneros avellere foetus,
Militiâ fuerat digna perire suâ.
Si mors antiquis placuisset matribus olim,
Gens hominum vitio deperitura fuit.
Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis?
Pomaque crudeli vellis acerba manu?
Sponte fluent matura suâ: sine crescere nata,
Est pretium parvae non leve vita morae,
| |
[pagina 152]
| |
Vestra quid essoditis fubjectis viscera telis?
Et nondum natis dira venena datis?
Colchida dispersam puerorum sanguine culpant,
Atque suâ caesum matre queruntur Ityn;
Dicite quis Tereus, quis vos irritet Iason
Figere sollicitâ corpora vestra manu?
Haec neque in Armenijs Tigres fecêre latebris;
Perdere nec foetus ausa Leaena suos,
Perdere? Immò pueros saepè à matre relictos ipsae Leaenae, Tigres, & Lupae uberibus suis aluerunt; cujus rei testes sunt historiae, cum Graecorom, tum etiam Romanorum. Nullum denique animantum genus est, quod non alat suos foetus; & homines suos abjiciunt? Quid obsecrò crudelius ijs, qui prolem educationis taedio exponunt? An non in tales, competere videtur Graecorum etymologia, qui μητήρ dici putant, à μὴ τηρεῖν, id est, à non servando? Reclamat certè in os ipsa Natura, quae foeminis duos turgidos illos in pectore fonticulos dedit, spontè suâ post partum fluentes, ut in lucem editos foetus, delectabili illo succo alant. Monet & hoc terra, quae ideo omnium parens dicitur, non quòd gignat tantum, sed quòd nutriat etiam ea, quae genuit. Quia autem haec naturae Lex, à sceleratis hominibus aliquandò violatur, ideò jura civilia eam confirmarunt, vide L. 5. Si quis à liberis ff. de Agnoscendis Liberis. L. Si competenti judici C. de Alend, Liberis. |
|