Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 147]
| |
Bona conscientia in malis est secura.
| |
[pagina 148]
| |
Commentarivs.Ga naar margenoot+ALciones sive Alcedines, in medio mari nidum conficiunt, idque mediâ Hyeme, quo tempore maximè ventorum impetu mare tempestuosum est. Sed tum venti se remittunt, cum Alcedo septem diebus incubat, excludit enim pullos totidem, qui cum cibum appetunt, septem alios dies, ad pullorum incrementum, minutissimo animali elargitur Deus. Omnes itaque, qui se mari committunt, id observant, eosque dies Alcionios vocant, Plautus, Alcionia nunc apud forum sunt; ubi de Iustitio loquitur. Et in Poenulo, Tam herclè tu peristi, nisi illam mihi tam tranquillam facis, His autem avibus simillima est bona conscientia, quae pari fastigio, eodemque valtu, inter amicos & hostes suos stat. Non secus ac in medio mari edita, ac altissimis defixa radicibus rupes, cujus summa fluctus ne attingunt quidem, infima sic verberant, non ut eam commoveant, sed ut ipsi frangantur. Narrant Poëtae, Olympi cacumen semper esse quietum, proptereà, quòd altius sit, quàm ut eò vis ventoram, tempestatamque perveniat: sic etiam haec est, sublimior, & excelsior, quàm ut istas iniquissimorum hominum calumnias sentiat. Socratis animum triginta Tyranni, infringere non potuerunt. Papinianus interrito vultu à Tyranno caesus est, cujus securis, nobis securitatem imprimere debet, pro justitia benè moriendi. Regulus luminibus in perpetuam vigiliam expansis, periculis undique imminentibus, catenis circumfrementibus, non abscondidit virtutem, sed magis magisque exeruit, suosque gemitus sub tortore devoravit;
Regium hoc ipsum putans
Adversa capere, quòque sit dubius magis,
Status, & cadentis imperi moles labet,
Hoc stare presso certiùs fortem gradu:
Haud est virile, terga Fortunae dare.
Constituerant, scilicet, hi viri, cum Antisthene, muros in animi sui sensibus, nullâ vi, nullis machinis expugnabiles. Habebant | |
[pagina 149]
| |
altum illud gaudium, & exalto veniens, quietem nimirum mentis, & conscientiae in tuto collocatae; quae, non aliter ac Nepenthes, ab Homero praedicata, addita poculis, omnem convivij tristitiam discutit; ita omnem malorum sollicitudinem illis abolebat. Et certè necessariò sequitur, Vbicunque pura mens est, ibi Deus est, ubicunque Deus est, ibi paradisus, ibi coelum, ibi foelicitas vera, ubi haec est, ibi verum gaudium, Hic murus aheneus estoGa naar margenoot+ |
|