Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 145]
| |
Commentarivs.ALcumistica, amabilis illa insania, certae egestatis, & cassi laboris comes, curiosis ingenijs familiaris, quantae vanitatis sit, ex eo ipso facilè apparet, quòd polliceatur, quae natura nullo modo pati, nec attingere potest, dum rerum vertere species tentat, ac benedictum quendam Philosophorum (ut vocant) lapidem fabricare praesumit, quo, Midae instar, contracta omnia corpora, ilicò in aurum, argentumve permutentur. Quin etiam è summis, inaccessisque coelis, quintam quandam essentiam depromere nititur, quae praeter infi- | |
[pagina 146]
| |
nitas opes, etiam reviviscentiam adferat. Sed quod maximè ridiculum, quibus ipsi spondent aurum, ab his aurum petunt.
Nugipolyloquides (ut ait Comicus) argenti extenebronides,
Technipolyloquides, nummorum expalponides,
Quod semel arripides, nunquam posteà eripides.
Fingunt sibi nescio quae monstra, Leonem viridem, Cervum fugitivum, Aquilam volantem, Stultum salcantem, Draconena caudam suam vorantem, bufonem inflatum, & similes innuineras nugas. Haec illorum mysteria sunt, his ducibus opus peragitur. Emuntur ollae, vitra, carbones, metalla, & succi in abditis fornacibus recoquuntur, ut ex argento vivo, concretum & ductile, ad cudendam monetam efficiatur, & admirabilem abditarum naturae rerum massam conflando, purum inde aurum efficiatur. Cum verò jam exspectatur foetus aureus, ne mica quidem auri provenit, ea tamen ipsis perstat insania, ut quò plus impensum est, eò minus libeat desistere. Ga naar margenoot+Sic ne perdiderit, non cessat perdere lusor, Miser Alcumista, qui jam aetatem omnem inter experimenta consumpsit, mercibus, patrimonijsque omnibus decoctis, & in cinerem sumumque conversis, annosus, pannosus, esuriens, semper sulfur olens, &, ex assiduâ argenti vivi contrectatione, paralyticus, nihil praeter poenitere, gemere, & dolere sibi reportat, utpote cujus errori damnum, damno labor, & labori pudor accreverit. Sunt tamen quibus, nihil prae mirabili arte aestimantibus, est etiam quaedam paupertatis, in hoc studio, suavitas, ne gratis in Naturae secreta pervaserint, Ridiculus hic morbus etiam Poëtam Augurellum tenuit, qui videns, cam curam inani voto Ga naar margenoot+susceptam, ingenium ab irritâ spe, ad factitanda carmina convertit. In hunc sic lusit Latomus;
Iocum vetustum refricans Aurelius,
Dum sperat aurum, luditur carbonibus,
Adhuc Leoni scribit auri prodigo,
Iam certus artis, nempe Chrysopaeiam,
Vt quod minus collegit è carbonibus
Apidi Leonis eriperet è dentibus.
|
|