Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 142]
| |
Commentarivs.PLinius Lib. 10. Cap. 62. inquit, Viperae marem, caput inserere in os foeminae, quod illa voluptatis dulcedine abrodit: Confirmat & hoc Orus Apollo, in sacris suis sculpturis. Nihil autem aliud per hoc notamus, quàm certissimam Voluptatis comitem esse Poenitentiam, Boëtius Lib. 3. Met. 7.
Habet hoc Voluptas omnis
| |
[pagina 143]
| |
Stimulis agit fruentes,
Apiumque par volantum,
Vbi grata mella fudit,
Fugit, & nimis tenaci
Ferit icta corda morsu:
Quam sententiam liberâ oratione sic locupletavit: Quid autem de corporis Voluptatibus loquar? quarum appetitus quidem plenus est anxietatis, satietas verò poenitentiae. Quantos illae morbos, quàm intolerabiles dolores, quasi quendam fructum nequitiae, fruentium solent referre corporibus? quarum motus quid habeat jucanditatis ignoro. Tristes verò esse Voluptatum exitus, quisquis reminisci volet libidinum suarum, intelliget: O pulchra & apposita verba: Reverà enim sic est Volaptas, tunc cum maximè delectat, extinguitur, nec multum loci habet, itaque citò implet, & post primum inapetum marcet. Statimque (ut Homericum illud habet) τὴν δ' ἄμα χάρμα καὶ ἄλγος ἑλε φρένα, id est,Ga naar margenoot+ Laetitiam dico, sed falsam, veram enim scio Voluptati opponi, utpote quae alta, & ex alto veniens: cum contrà Voluptas talis sit, quae terrenis & fragilibus innititur, quae adventitio laeta est, quamque tam maximè, cum exultat, sollicita subit cogitatio. Ad quod alludens aliquis, dixit, Voluptatem ore suo mel gerere, corde fel, & in dorso anxios morsas. Quae contraria simul esse, fortè aliquis miretur; quare Socratis fabulam, fidei faciendae gratiâ hîc adducam: Quo tempore Saturno exacto, & caelestibus regnis pulso, Ga naar margenoot+Iuppiter imperium constituere coeperat, ferunt coram eo adfuisse voluptatem & Dolorem, cum gravissimis postulationibus, & criminibus, quibus se mutuò incessebant. Iuppiter ratus ex usu maximè esse & suo & Reipub. inimicitias, & odia deleri, operam dedit, ut in gratiam litigantes redigeret; sed frustrà expertus omnia, tandem reluctantes, adamantinâ quâdam catenâ, inter sese copulavit, ut quamvis inter se dissiderent, nihilominus necessariò simul, & unà essent, manerentque perpetuò. Hinc Ita comparatum est in aetate hominumGa naar margenoot+ Vtroque itaque carendum est, quia qui unum, habet & alterumGa naar margenoot+; ubi enim uber, ibi & tuber, ubi mel, ibi fel. Et Apes ideò | |
[pagina 144]
| |
pungunt, quia ubicunque dulce est, ibi & acidum invenies. Ga naar margenoot+Quod intelligentes prisci Romani, duas Divas semper colebant, Angeroniam, atque Volupiam, alteram ab Angoribus dictam, alteram à Voluptate. Et Angeroniae simulachrum in Arâ Volupiae fuit collocatum. Quo innuebant, extrema Gaudij possidere Maerorem. Haec cum veris veriora sint, quis non stultissimos illos venereos nepotulos judicet, qui, dum maximè suae Helenae inhiant, dum loca AEdilem metuentia adeunt, ut masculum illum spiritum, in febriculosae alicujus meretriculae amplexibus, essent, tandem id referunt, ut hamom vorent: Quo suo Ga naar margenoot+malo, in consuetudinem adducto, imposterum carere non Ga naar margenoot+possunt. Nihil enim prodigae satis est Voluptati, semper famem sui patitur. Ergò, ut globus in altum missus non sistitur, ita illi, ubi semel à rectis deerrarunt in vitia, à vitijs in prava, à pravis in praecipitia perveniunt. Quod Christianae religionis Ga naar margenoot+vexilliferum Augustinum non latuit, cum ita exclamaret: O Voluptates quàm faciles aditus habetis, dum suadetis, quàm verò difficiles habetis exitus? Dum suadetis inungitis, sed postquam suaseritis, usque ad mortem animae pungitis. Scitè olim, sed malo suo edoctus, Lysimachus dicebat; Dij boni quàm brevis Voluptatis causâ, quantam deposui Voluptatem? Coactus enim fuerat se ob sitim dare Scythis, ut frigidam aquam biberet; quâ auream illam Libertatem vendiderat. O utinam & multi id cogitent, dum perpetuum illud poenitere, tam citò periturâ Voluptate emunt; quae tamen, si ad illud conferatur, nulla est. Quid enim istud me juvet, si paulisper lucem videam, in actiorem mox carcerem compingendus? Irritat haec externa delectatio in nobis fluctum illum cupidinum, non aufert. Quapropter (ut monet Aristoteles) Voluptatem non venientem, sed abeuntem aspicientes, & latentem illam Syrenis caudam, fallacem illum Sinonem in oculis habentes, induremus animum, & blandimentis Voluptatum procul abstrahamus, ut majore illo animi gaudio, illâ εὐθυμία fruamur; quam, ubi adepti erimus, tum demum intelligemus, miserrimos esse voluptuosos, & Voluptatem capiemus maximam, quòd hâc Voluptate non capiamur. |
|