Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 139]
| |
Commentarivs.INgeniosissimus Poëtarum Ovidius inquit,
Quae praebet latas arbor spaciantibus umbras,Ga naar margenoot+
Quo posita est primum tempore, virga fuit,
Tunc poterat manibus summâ tellure reveili,
Nunc stat in immensum viribus aucta suis.
Quo elegantissimo simili nos docet, praecipuum jam inde à | |
[pagina 140]
| |
teneris, liberorum correctioni impendendum esse laborem. Tractanda est cera, dum mollissima est. Virga si curva sit, virga flectenda est in eam formam, quam ei perpetuam esse velimus, alioqui frangas citius, quàm corrigas, cum jam in pravum induruerit; Et Ga naar margenoot+Naturam expellas furcâ, tamen usque recurret. Fingenda est argilla etiamnum uda, imbuenda liquoribus optimis testa est, dum rudis; tingenda lana, dum à fullone nivea venit, nullisque maculis contaminata. Idem in tenerâ liberorum aetate observandum est: quorum natura, licet in pravum inclinare videatur, superabilis tamen est. Essicax quidem res est natura, sed hanc vincit essicacior institutio. Themistocles mirantibus alijs, in adolescente quopiam, qui feroci, pravoque ingenio videbatur, mutatos esse mores, dicebat, asperos & indomitos pullos, in optimos equos evadere, si quis illis disciplinam, & maturam institutionem adhibuerit: naturam dico, quia sera ne hilum proficit. Antisthenes, cum filium cujusdam suscepisser erudiendum, rogatus à parente quibus rebus opus esset, libro inquit novo, novo stylo, novâ tabellâ. Rudem nimirum, & vacuum animum requirebat. Philosophus. Nam ut cerae vacuae quidlibet imprimas, litteris autem exaratae, parum, aut nihil: sic etiam animo. Porrò, quia vicina est lapsibus adolescentia, & Ga naar margenoot+ - Dociles imitandis Ideò maximam diligentiam in educatione requirimus. Haec Ga naar margenoot+enim bona, bonos efficit, mala, malos. Testatur hoc Seneca; Nihil magis fecit iracundos, quàm educatio mollis & blanda, ideò unicis quò plus indulgetur, pupillisque quò plus licet, corruptior est animus. Non resister ossensis, cui nihil unquam negatum est, cui lachrimas sollicita semper, mater abstersit. Denique, ut Terentius inquit; Licentiâ omnes reddimur deteriores. Ne itaque liberis fenestram ad nequitiam aperiamus, celandus est ijs paternus animus; Nam Ga naar margenoot+Sit licet in natos facies austera parentum, Foenum Graecum, quò tractatur duriùs, foeliciùs crescit, sic etiam | |
[pagina 141]
| |
liberi, quò habentur contentiùs, meliores sunt. Sed modus in omnibus servandus est, & (quod apprimè in vita est utile) ne quid nimis. Olim apud veteres, puer abs quopiam castigatus, si querelam ad patrem detulisset, turpe erat patri, si hoc audito non iterum filium emendasset. Si quidem, ex institutione majorum, habebant hanc de se mutuo fiduciam, ut crederent, neminem esse, qui cujusquam liberis quicquam imperaret inhonesti. Sic omnibus senioribus eadem erat auctoritas, quae patribus: Verba quis auderet coram Sene digna ruboreGa naar margenoot+ Praetereà (ut Iuvenalis Satyra 14. testatur)
Credebant hoc grande nefas, & morte piandum
Si juvenis vetulo non assurrexerat, & si
Barbato cuicunque puer; licet ipse videre
Plura domi farra, & majores glandis acervos,
Tam venerabile erat praecedere quattuor annis.
|
|