Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 137]
| |
Commentarivs.NArrat Pierius, in hieroglyphicis suis, Crocodilum è minimis initijs maximum citò capere incrementum: & Plinius | |
[pagina 138]
| |
Ga naar margenoot+refert eum, quamdiu vivit, crescere. Huic animali Pierius homines, qui ex infimo, & humillimo loco ad summas dignitates emergunt, aequiparat: Hâc parte ego tamen eos dissimiles arbitror, quòd, cum Crocodilus (secundum Plinium) perpetuò crescat, illi contra, ubi ad fastigia pervenerint, ad ima tendant. Non secus ac stellae, quae subitò natae, subitò evanescunt. Et naturalis ratio est, ut quibus vijs fiunt, crescuntque omnia, ijsdem Ga naar margenoot+facilè resolvantur. Hinc Vlpianus Lib. 48. ad Sabinum; Nihil tam naturale est, quàm eo genere quidque dissolvi, quo colligatum est. Exemplo nobis sit, unum instar omnium, Romanum imperium, quod è pastorali (ut ita dicam) tugario, tantum ultrà Ga naar margenoot+reliquas urbes caput extulit, Quantum lenta solent inter viburna cupressi. Ita ut sub Principe Augusto, magnitudine & foelicitate suâ laborarit. Meruitque tandem triumphati orbis capat dici. Iam verò non amplius gaudij materia est, sed humanae fragilitatis, & Fortunae variantis indicium. Certè hoc imperium tale fuit (ut Ga naar margenoot+Vell. Paterculus de Bruto, & Cassio loquitur) quod prona Fortuna comitata est, & veluti fatigata maturè destituit. |
|