Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 134]
| |
Commentarivs.Ga naar margenoot+DE Phoenice sic Claudianus;
Hic neque concepto foetu, nec semine surgit,
Sed pater est prolesque sui, nulloque creante
Emeritos artus foecundâ morte reformat,
Et petit alternam totidem per funera vitam.
Huic avi nos Christiani, aequiparandi sumus; cum ille dies quem | |
[pagina 135]
| |
impij tanquam extremum timent, nobis aeterni natalis sit. Quanquam hoc neget Ethnicus Poëta, cun inquit,
Soles occidere, & redire possunt,Ga naar margenoot+
Nobis cum semel occidit brevis lux
Nox est perpetuò una dormienda.
Sanius dux ad Eloquentiam Cicero; Supremus ille dies, nonGa naar margenoot+ exstinctionem, sed commutationem loci adfert. Et alio loco; Si à Deo denunciatum videatur, ut è vitâ exeamus, laeti, & agentes gratias, pareamus, emittique nos é custodiâ, atque levari vinculis arbitremur. Si autem nihil denunciatum fuerit, eò tamen simus animo, ut illum horribilem diem alijs, nobis faustum putemus : nihil in malis ducamus, quod vel à Dijs immortalibus, vel à Naturâ, parente omnium, constitutum. Non enim temerè & fortuitò facti, & creati sumus, sed profectò fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano, neid gigneret inter caetera, quod cum exantlavisset omnes labores, in mortis malum incideret sempiternum. Paratum nobis perfugium potius putemus, quò utinam passis velis tendere liceat. Matthaeus Cap. 13: Tunc justi fulgebunt sicut sol, in regno patris sui. Foelices, mehercules, & ter beatos illos, qui vitae praecedentis innocentiâ, fideque meruerunt tam praeclarum de coelo patrocinium, ut renati inter astra micare possint. Imaginemur, quaeso, quantus ille sit fulgor, tot sideribus inter se lumen miscentibus.Ga naar margenoot+ Nulla serenum umbra turbabit, aequaliter splendebit omne coeli latus. O quàm habebit tunc animus noster, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus assiduò volutatur, totus illam lucem aspexerit, quam nunc per angustissimas oculorum vias obscurè intuetur; & tamen illam procul admiratur! Haec cum perpendimus, quis mortem temporalem metuat, cum aeterna ante oculos vita sit? quis labores carnis timeat, cum se in requie aeternâ noverit collocandum? Audi iterum Ciceronem: Pro Dij immortales, quàm optabiliter iter illud ineundum est, quo confecto, nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura est? Legitur non-nemo in libris quaestionum Tusculanarum, cum Platonis libros de immortalitate animorum legisset, mox sese è praecipite muro, in mare abjecisse, ut aeterno illi Coelitum concilio adscriberetur. Refert Val. Maximus; Thraces olim natales hominum flebiliter, exequias cum hilaritate cele- | |
[pagina 136]
| |
brasse; gnari scilicet, sine ullis Doctorum praeceptis, verae nostrae conditionis: ideoque, inquit, meritò sibi sapientiae laudem vindicarunt. Et certè, si istae plus quàm aniles ineptiae pellantur, quid in morte miseriarum invenias? At amaram esse dices. Respondet Orator; Habes somnum imaginem mortis, eumque quotidie induis, & dubitas quin sensus in morte nullus? cum in ejus simulachro videas esse nullum? Diogenes interrogatus num quid mali esset mors? Quo, inquit, pacto malum, cum praesentem non sentiamus? quod autem abest, nulli malum est. Dum sentit homo, vivit, nondum igitur adest mors, quae si adsit, abest sensus. Malum autem non est, quod non sentitur. Hanc ratiocinationem quidam tribuunt Epicuro; Mors quidem mala non est, sed iter ad mortem. Id si metuimus, totâ vitâ metuendum est, quid enim haec aliud, quàm iter ad mortem? Cunctos itaque Boëtij verbis alloquor
Ga naar margenoot+Huc omnes pariter venite capti,
Quos fallax ligat improbis catenis
Terrenas habitans libido mentes,
Hîc erit vobis requies laborum,
Hîc portus placidâ manens quiete,
Hîc patens unum miseris asylum.
|
|