Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 132]
| |
Commentarivs.SVidas inquit Nymphas à Narciso spretas dixisse, πολλοὶ σέ τεμισοῦσιν ἄν σεαυτὸν φιλῆς, id est, Et multi te oderint si teipsum ames. Quod ut ad Emblema nostrum torqueamus, scien- | |
[pagina 133]
| |
dum est eas Nymphas hîc intelligi, quas Sapientiae praesides Antiquitas esse voluit, quae elatum pectus fugiunt, humile verò amplectuntur, & exosculantur. Est autem in hominibus, quidam caecus amor sui, quem φιλαυτίαν vocant: Hoc morbo licet plurimi laborent, nunquam tamen de remedio quaerendo cogitant, semper sibi patrocinantur, semper blandiuntur. Omnes nobis videmur esse belli, festivi, saperdae, cum simus κάπροι.Ga naar margenoot+ Nescio quas Chimaeras, quae monstra nobis fingamus; intereà autem auras, & nubes, pro Iunone, captamus miseri Ixiones. Vsque adeò nihil magis ossicit progressibus nostris, ac falsa opinio; Quicquid enim haec praeoccupavit, nunquam assequitur industria. Idcircò Sapiens huic vitio bellum indicat, non aquâ & igni, sed toto suo pectore. Porrò quia Narcissum, in aquâ, tanquam speculo, se contemplantem, hoc Emblema repraesentat, pauca de speculis, quae huc facere videbuntur addam. Plautus in Epidico sic inquit,
Non oris causâ modò homines aequum fuit
Sibi habere speculum, ubi os contemplarent suum,
Sed quî perspicere possent cor sapientiae.
Vbi id inspexissent, cogitarent posteà,
Vitam ut vixissent olim in adolescentia.
Inventa sunt specula (ait Seneca) ut homo ipse se nosceret: Multi ex hoc consequuntur, primò sui notitiam, mox & consiliumGa naar margenoot+ quoddam: Formosus ut vitet infamiam, ne corporis dignitatem, morum dehonestamento polluat: Deformis, ut ingenio corporis damna rependat, & virtutibus redimat, quicquid corpori deest. Amplius, ut Iuvenis flore aetatis admoneretur, illud tempus esse discendi, senex, ut indecora canis deponeret, & de morte aliquid cogitaret, admoveri sibi lineas sentiens. |
|