Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 128]
| |
[pagina 129]
| |
Commentarivs.PVblius Mimus ait, Avarus, nisi quum moritur, nihil rectè facit: Non secus ac Sus, immundum illud pecus, quod perpetuò suo luto immersum, inter ingentem glandium copiam, semper grunnit, & queritur, nullique, nisi interemptum & mactatum, suo lardo prodest. Sic etiam turpilucricupidi (ut cum Plauto loquar) avari, magnas inter opes inopes sunt Tantali; queruntur perpetuò, & Patulis rimantur faucibus aurum: Idque non solum in terrâ, ex mercibus suis ex Oriente & Occidente petitis, sed etiam sub terram, inque fodinas descendunt, quò eos uberrimus Fortunae rivus inauret. Conquestus hoc est jam olim Poëta Ovidius,
Itum est in viscera terra,Ga naar margenoot+
Quasque recondiderat, Stygijsque admoverat umbris,
Essodiuntur opes irritamenta malorum,
Hos tales olim Regina Carum Semiramis sic lusit: Monumento, quod sibi parârat, haec inscribi jussit, Quisquis Rex pecuniâ eguerit, aperto monumento, quod voluerit capiat. Darius potitus eâ civitate, titulo credens, saxum ingens, quo claudebatur monumentum, vix amolitus, nihil quidem invenit pecuniarum, sed ex altero saxi latere hoc inscriptum repperit: Ni vir malus esses, & pecuniâ inexplebilis, haud quaquam mortuorum loculos moveres. Hoc pacto turpissimus avarus spe suâ cecidit, & irrisus abijt. S. Bernardus super Cant. Serm. xxxviii. ait, currum Avaritiae quatuor vitiorum rotis vehi, quae sunt, Pusillanimitas, Inhumanitas, Contemptus Dei, & mortis Oblivio. Quae verba si examinemus, verissima esse comperiemus. Primò Pusillanimitatem Avaritiae adesse, ex eo patet, quòd infrà terram sese demittat, dum aurum argentumque, vilissimas terrae glebas eruit; Hoc quicquid placet, excitatque mentesGa naar margenoot+ Hinc est quòd Plutonem praefecerit divitijs Antiquitas; quòd ex imis terrae visceribus, immò ab ipsis inferis petantur opes. Seneca de Beneficijs: Video ferrum ex ijsdem tenebris esse prolatum, quibus aurum & argentum, ne aut instrumentum in | |
[pagina 130]
| |
caedes mutuas deesset, aut pretiuni. Porrò, secundum Ciceronem, nihil tam parvi, tamque angusti animi, quàm amare divitias. Dicebat ille, avaros ita facultatum suarum curam gerere, quasi essent propriae, rursus ex ijsdem nihil capere utilitatis, quasi essent alienae. Quod quid aliud, quàm Pusillanimitas? Sapientius Horatius, Mihi res, non me rebus submittere conor. Secundò Inhumanitatem avaris inesse, testatur Seneca; In nullum Avarus bonus est, in se pessimus; Idem etiam in Euclione oculis subjicit Plautus. Appositè illum hydropi comparat Horatius, quia ut illi Quò plus sunt potae, plus ficiuntur aquae; Sic Ga naar margenoot+Semper inops quicunque cupit. Vt Indicae formicae, aurum è cavernis erutum, servant tantum, non fruuntur; ita dives avarus, non fruitur ipse suis opibus, & alijs invidet illarum usum, multasque parasse divitias, non ei finis est miseriarum, sed initium. Nam adhuc quaerendo (qui mos est avaro) cupiditas crescit, & paupertas cupiendo. Dicebat ob id Epictetus, non est quòd avaris opes augeas, sed tollas Ga naar margenoot+cupiditatem. Omnis enim cupido acquirendi, ex opinione inopiae venit, nec refert quàm magnum sit, quod tibi minimum est. Non habuit tantam rem familiarem Philus, quantam Laelius, nec Laelius, quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus dives. At enim nec Crassus quantam volebat. Ita cum omnes superaret, à suâmet avaritiâ superatus est; omnibusque potius dives visus est, quàm sibi. Restat tertium vitium, Contemptus Dei. Dicet hoc tibi Iuvenalis, Falsus erit testis, vendet perjuria summâ Et quartum, Oblivio Mortis; Quia ut nunquam moriturus, quò minus viae restat, eò plus viatici sibi quaerit, & ut Horatius inquit;
Secanda marmora
Locat sub ipsum fumus, & sepulchri
Immemor struit domos.
| |
[pagina 131]
| |
His autem hominibus quid aliud impreceris, quàm quod Iuvenalis Pacuvio;
Vincat Pacuvius quaso vel Nestora totum,
Possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
Exaequet, nec amet quenquam, nec ametur ab ullo.
|
|