Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 125]
| |
Commentarivs.NIhil aliud olim Diogenes, quàm peram, pallium, & sciphum, circumtulit, & ζωην πίθου, id est, doliarem vitam agere solitus fuit. Adhunc Alexander Magnus ita ali- | |
[pagina 126]
| |
quandò locutus fertur: Adsum, O Diogenes, tibi subventurus, cui Diogenes, uter nostrûm pluribus eget, ego qui ultrà peram, & pallium nihil desidero, an tu, qui non contentus patrio regno, tot periculis temet objicis, ut latius imperes, adeò ut vix totus orbis tuae cupiditati videatur satis futurus? Haec ad Alexandrum: Memor scilicet illius Apulei, in Apologiâ, sententiae; Pauperem me vis? prius avarum esse doceas necessè est. Quod si nihil in animo deest, de rebus extraneis quantum desit non laboro. Aliquandò etiam, cum videret quosdam pueros manu suâ aquam haurientes, & bibentes, indignabundus cyathum suum, tanquam supervacaneum, abjecit; innuere volens, superfluis istis divitijs exclusis, habitaturam latiùs nobiscum quietem, & tranquillitatem: quibus eò amplius loci erit, quò Fortunae minus. Democritus olim etiam divitias abjecit, onus illas bonae mentis existimans, Poterat & Thales habere opes, sed multò altius putavit contemnere; doctus scilicet, habere & Virtutem suas illecebras, quas gustare & ruminare cum coeperimus, alias magnoperè non requiramus. Enimverò viri illi in exemplum nati, omnia, ut saperent, contempserunt, & ad Bonam Mentem magno cursu, ac totis viribus contenderunt, praecidentes ea, quae tenere, ac remorari possent: divitias dico, quae multis ad Philosophandum obstitêre, cum contrà paupertas expedita sit, & ad Philosophiam, absque Ga naar margenoot+viatico, pervenire liceat. Sapiens ille Bias, cum quidam patriam cepisset hostis, caeterique ita fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cumque esset admonitus à quodam, ut ipse idem faceret; Ego verò, inquit, facio, nam omnia mea mecum porto. Cordatus vir haec Fortunae ludibria, ne sua quidem putabat, quae nos appellamus etiam bona nostra; quae quaesitu dissicilia, custoditu anxia, & amissu nobis flebilia sunt. Illi contrà quibus recta placent, securi & liberi nihil petunt, & tota Fortunae comitia praetereunt. Dant se Philosophiae, almae animorum nutrici, satis habentes, si non algeant, non esuriant; cumquc Lucano sic exclamant,
- O prodiga rerum
Luxuries, nunquam parvo contenta paratu,
Et quasitorum terrâ, pelagoque ciboram
Ambitiosa fames, & lautae gloria mensae,
| |
[pagina 127]
| |
Discite quàm parvo liceat producere vitam,
Et quantum Natura petat. Non erigit aegros
Nobilis ignoto dissusus Consule Bacchus,
Non auro Myrrhâque bibunt, sed gurgite puro
Vitaredit: satis est populis fluviusque Ceresque.
Et profecto
Vt quisque minimo contentus fuit,Ga naar margenoot+
Ita Fortunatam vitam duxit maximè.
|