Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 122]
| |
Commentarivs.IN Adagio est; Ignem gladio ne fodito. Quo monemur, potentum & ferocium iracundiam, non esse convitijs exagitandam, proptercà quod flamma, quò magis commovetur, hòc magis magisque invalescat; cum contrà, si quiescat, sopiatur. Plautus in Amphitruone;
Bacchae bacchanti si velis adversarier,
Ex insanâ insaniorem facies, feriet saepius,
Si obsequâre unâ resolvas plagâ.
Fulminis & procellae eadem ferè est vis; validissima quaeque, ac | |
[pagina 123]
| |
renitentia sternunt, & evertunt. Contrà arundinem contumacem adversus saevientium nimborum impetus, domitricemque ruentis coeli videmus; nec alijs armis, quàm patientiâ quâdam tutan. Sic quisquis majoribus suis cedit, cedendo, ut arundo, vincit. Praeterea nihil ita confusionem parit ingerenti mala, sicut fortis tolerantia patientis, & neque verbo, neque opere reddere vindicam. Quod quid aliud, quàm illum saevientem in adiutorium tui, pudore victum convertere? Hoc certè vindictae genus est maximum, scilicet, non commoveri. Prudenter Ga naar margenoot+Philosophus; Si magnanimus fueris, nunquam judicabis tibi contumeliam fieri. De inimico dices, non nocuit mihi, sed animum nocendi habuit. Et cum illum in potestate tuâ videris, vindictam putabis, vindicare potuisse. Scito magnum & honestum vindictae genus esse, ignoscere. Maximam autem factae injuriae poenam fecisse, nec quemquam gravius assici, quàm qui ad supplicium poenitentiae traditur. Socrates, cum in viâ quidam per lasciviam illi calcem impegisset, admirantibus alijs, quòd id pateretur; Quid facerem inquit? Illis hortantibus uti vocaret ipsum in jus: Ridiculum, inquit, si quis asinus me calce percussisset, diceretis mihi voca illum in jus? Nihil scilicet patientissimus vir interesse putabat, inter asinum, & hominem brutum. Idem alias percussus, nihil aliud respondit, quàm, miserum esse, quòd homines nescirent, quandò cum galeâ esset prodeundum. Quid Cato? cum illi in foro causam dicenti Lentulus attracta pingui salivâ, in mediam frontem, quantum poterat expuisset; abstersit Cato faciem, ac dixit; Affirmabo omnibus, Lentule, falli eos, qui te negant habere os. Atque hîc subsistens, carmen aliquod, ex 2. Libro variorum meorum Carminum, quo aliquandò Amicum ad patientiam cohortatus sun addo. Ignosce, quisquis haec leges:
Ni te plus oculis meis amarem
Dilectissime . . . non monerem
Te tam sollicitè, quid & nocivum,
Et quid utile sit tibi futurum,
Dum ver floridulum juventa carpit.
Te nuper monui, monebo rursus,
Ne (quod pectora concoquit bonorum)
Vt soles tremulo Patri resistas.
| |
[pagina 124]
| |
Est morosior, est avariorque,
Sed hos canities, petita cunctis,
Adducit comites perennè secum.
Qualis qualis erit, tamen ferendus
Est tibi, potius modestus ipsum
Quàm perversus, & obstinatus audi.
Si duro fueris molestus idem,
Nihil proficies, resuscitatur,
Sed non repprimitur premendo, serpens.
Palpanti nihil asperum ferumve est:
Vnda liberiùs vagans per alveum
Tranquillo pede labitur, fluitque
Ast haec, si lapides, trabesve cursum
Rapacem impediant, sonat furitque,
Et cum murmure bulliens sonoro
Pugnantes lapides trabesque quassat.
Omnis hoc habet ira, seviensque
Indignatio, crescit in dolores
Et tormenta sui, jugumque nullum est
Quod non duriùs urgeat morantem,
Quàm qui subsequitur ducem paratus.
Vnum est tristibus in malis levamen,
Pati leniter. Et necessitari
(Vt virum decet) obsequi libenter.
|
|