Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 120]
| |
Commentarivs.PEssimi hominum nunquam terribiliores sunt, quàm dum voce, & gestu sese lenissimos ostendunt. Publ. Mimus Malus ubi se bonum fingit, tunc est pessimus. Quod inprimis de Domitiano Principe lectum est. Bassianus | |
[pagina 121]
| |
etiam imperator (ut est apud AElium Spartianum) lachrymabatur, quoties aut mentio fieret, aut magnos videret Getae fratres, quem occiderat. Aranea (ut ajunt) antequam feriat, titillat; Auceps, & mulier quem fallere vult, delinit. Polypus quem demergit, amplectitur. Hyena vocem humanam imitatur, & nomen alicujus ediscit, quem posteà devoret. Crocodilus denique NiliGa naar margenoot+ animal, terrâ pariter ac flumine infestum, quem dilacerare statuit, insequentem fugit, fugientem sequitur. Sunt qui scribant eum etiam lachrymas emittere, conspecto homine. Vnde in Adagio est, Crocodili lachrymae. Quibus exemplis monemur, nihil credere, atque omnia suspecta habere. Exclamat Tragicus, O vita falax abditos sensus geris.Ga naar margenoot+ Multis simulationum involucris, & quasi velis obtenditur uniuscujusque natura. Frons, oculi, voltus persaepè mentiunturGa naar margenoot+, oratio verò saepissimè. Quod expertus est ille, cum inquit; O amici, nemo amicus. Itaque meritò nobis occinit Epicharmus, νᾶφε, καὶ μέμνασο ἀπισειν; ἄρθρα γὰρ ταῦτα τῶν φρενῶν, id est, Sobrius esto, & memorsis ne quid credas, nervi hi sunt sapientiae, Occurrit & illud Euripidis; σώφρονος δ'ἀπισίας Sapiente dissidentiâ non aliud utilius est mortalibus; Praecipuè adversus hostis infidias. Quoniam nulli citius opprimuntur, quàm qui nihil timent. Et frequentissimum initiumGa naar margenoot+ calamitatis, est securitas. Nihil itaque in hoste contemnendum, sed cogitandum, sub omni lapide dormire Scorpium. Frequenter jam fusa acies, dispersos, ac passim sequentes, Ga naar margenoot+reparatis viribus interemit. Narrat Cornelius Nepos in Trasybulo, eum, cum Phylem confugisset, quod est castellum in Atticá munitissimum, non plus habuisse secum, quàm triginta de suis. Hoc initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis. Contemptus enim est primò à Tyrannis, atque ejus solitudo; quae quidem res & ipsis contemnentibus perniciei, & huic despecto saluti fuit. Haec enim illos ad persequendum segnes, hos autem, tempore ad comparandum dato, robustiores fecit. Quò magis praeceptum illud, omnium in animis esse debet; Nihil in bello oportere contemni; Nec sine caucâ dicitur, Matrem timidi flere non solere. |
|