Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 118]
| |
Commentarivs.PErillus Atheniensium faber ingeniosissimus, olim Phalaridi, Agrigentinorum Tyranno, taurum ex aere fabricavit, cui januam in latere posuit, ut cum inclusus reus subjectis ignibus torqueretur, mugitum, non hominis vocem videretur emittere: quo invento, cum munus & praemium à crudelissimo Tyranno, qui novis hominum tormentis delectabatur, postularet, in eo ipso, ut eam poenam primus experiretur, includi jussus, ac suppositis ignibus exustus est. Vide Ovid. Plin. | |
[pagina 119]
| |
Lib. 34. Cap. 8. Quo exemplo monemur, malum consilium consultori esse pessimum. - Neque (enim) lex aequior ulla est Polypus dum Conchae carnem captat, ipse capitur, ac tenetur. Et basiliscus dum speculum inspicit, suo ipsius veneno, à speculo repercusso, necatur. Sic semper malitia maximam partem veneni sui bibit. Graeci dicunt ἱερὸν ἡ βουλὴ, id est, sacra quaedam res est consilium. Atque ut est libenter accipiendum, ita est religiosè citràque fraudem dandum, si quis egeat. Alioqui non defuturum est Numen aliquod, quod poenas repetat ab eo, qui rem sacram perfidiâ violarit. Exstat in hanc sententiam Apologus Graecus non invenustus, qui sic habet: Leonem ob senectam aegrotantem, & eâ de causâ in lustro se continentem, caetera quidem animantia, officij causà, visebant, exceptâ Vulpe. Proinde Lupus, nactus oportunitatem, accusavit Vulpem, apud Leonem laesae Majestatis; ut quae pro nihilo haberet eum, penes quem rerum erat summa; nec ob contemptum ad visendum accessisset. Intercà autem intervenit in Lapi fabulâ Vulpes, & extremam sermonis partem audivit. Itaque Leo, conspectâ Vulpe, protinus adversus eam infremuit; at illa postulato ad purgandum sese spatio: Et quis, inquit, omnium qui huc convenerunt, tantum tibi profuit, quantum ego? quae quoquò versum circumcursitavi, tibique morbi remediuni à medicis reperi. Cumque Leo protinus edixisset, ut remedium aperiret, si vivum inquit Lupum excories, & illius pellem induas, convalesces. Leo credulus, continuò Lupum invasit, & interemit. Quo exstincto, risit astuta Vulpes, calumniatoris malum consiliam in ipsius recidisse caput, ipsumque exedisse quicquid mali intriverat. |
|