Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 115]
| |
Commentarivs.DVo sunt, inquit Seneca, propter quae delinquimus; AutGa naar margenoot+ inest animo pravis opinionibus malitia contracta, aut etiamsi non est falsis occupatus, ad falsa tamen proclivis est, & citò specie, quò non oportet trahente, corrumpitur. Sic nulla vitia velocius citiusque obrepunt animo, aut | |
[pagina 116]
| |
majorem afferunt perniciem, quàm quae Virtutis specie fucantur, Fallit enim vitium specie Virtutis & umbrâ. Horum de genere sunt Ambitio, quae virtuten mentitur, ejusque nomen usurpans, honestâ quodammodo praetextâ ornata, oculis mortalium sese ingerit. Hinc ille Vates, - Habitat sub pectore caeco Superbia libertatis loco ducitur. Sitis inexplebilis habendi vocatur providentia. Livor honesti Zelo personatur. Maledicentia fucat morbum titulo libertatis. Adulatio pro humilitate sese insinuat. Et tam callidè, & blandè haec imponunt, ut internosci nisi difficulter non queant. Porrò quemadmodum venenum quò dulcius, eò periculosius est: sic haec mala periculosissima sunt, cum delectant. Tum enim, quia amamus, defendimus, & malumus excusare, quàm excutere. Tandem eò insaniae devenimus, ut laudemus, & gloriemur ijs, quibus erubescere oportebat. Et quod unum habebamus in malis bonum, perdimus peccandi verecundiam, Benè ille, Miserum est peccare, miserius delectari, miserrimum excusare, & tum demum consummata amentia est, quum ad studium malum, opinio quaedam honestatis accesserit. Medici nullum morboram genus putant formidabilius, quàm quod aegrotis mali sensum eripit. At hujusmodi ferè sunt omnes animorum morbi. Quò quisque gravius aegrotat, hoc minus admittit opem medicantis. Nec aegrotus de suis potest judicare malis, quibus laborat, proptereà quòd aegrotet ea pars, cujus erat judicare. Nunquam autem sanatur, nisi excusso hoc irrationali motu, puta Opinione, Rationem, quae exultantes affectus temperet, & in angustiorem gyrum ducat, sibi adsciscat. Vt enim
Ga naar margenoot+Nubibus atris
Condita nullum
Fundere possunt
Sidera lumen:
Sic quoque si vis
Lumine claro
Cernere verunt,
| |
[pagina 117]
| |
Hanc Bonae mentis perturbatricem Opinionem disjice; quia
Nubila mens est
Vinctaque frenis
Haec ubi regnat.
Itaque ex praecepto Horatij
- te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam consuetudo mala; Namque
Neglectis urenda filix innascitur agris,
|
|