Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 112]
| |
Commentarivs.PAusanias Corinthiacus memoriae prodidit: Acrisium consulto de liberis masculis, si quos filia sua pareret oraculo, responsam tulisse, se ab eo, qui è filiâ suâ nasceretur, interfectum iri. Hoc igitur metuens, extructo sub terrâ aereo thalamo, Danaen acerrimâ custodiâ septam tenuit. Verumtamen Iuppiter in aurum conversus, per inpluviam in sinum Danaes influxisse, atque ita cum eâ rem habuisse fertur. De quo Horatius Lib. tertij Ode. xvi. & Ovid. Lib. 1. Amor. Eleg. 7. | |
[pagina 113]
| |
Iuppiter admonitus nihil esse potentius auro,
Corruptae pretium virginis ipse fuit.
Dum merces aberat, durus Pater, ipsa severa,
AErati postes, ferrea turris erat.
Sed postquam sapiens in munere venit adulter,
Praebuit ipsa sinus, & dare jussa dedit.
Quo figmento adumbratur, Nihil esse tam sanctum, quod nonGa naar margenoot+ violari, nihil tam munitum, quod non expugnari, nihil tam providum, quod non decipi à pecuniâ possit. Si dubitas, quotidianam experientiam, ipsasque Historias tibi auctores dabo. Hae Philippum oraculo fidentem, non ferreis, sed argentatis hastis Graeciam subegisse testabuntur, bellumque (ut Ennius loquitur) cauponatum fuisse; ijs scilicet corrumpendis, locupletandis, Ga naar margenoot+atque ornandis, qui in singulis urbibus, summae rei praeerant. Quid Lacedaemonij? nonne primi omnium hosti munera dareGa naar margenoot+ coeperunt, bellique victoriam auro vaenalem effecerunt? Idcircò M. Tullius, Offic. secundo, scribit, Caium Pontium Samnitem, optare solitum, ut ad illa tempora se Fortuna servasset, & tunc esset natus, quandò Romani Dona accipere caepissent, non fuisse passurum, eos diutius imperare. Adeò scilicet humana cupiditas, ad istas utriusque materiae laminas caligat, quibus tamen terra ut noxijs rebus, maloque gentium in medium prodituris, toto pondere incubuit. Resistit quis, aut obloquitur? os illi argento verbera, obstruetur, & lucripetam istum, legirupam efficies; ignarum scilicet hoc pauxillum lucri quantumGa naar margenoot+ illi damni adportet. Nec minor in campo furor est, emptique Quirites Porrò cum sacra haec auri fames ubique perniciosa sit, omniumGa naar margenoot+ tamen malorum comprimis radix est, si judicum animis inhaerereat. Quod tamen aliquandò fit, ut ubi bos in linguâ est, ibi consilia corrumpantur, lucroque Sapientia etiam irretiatur. Probos non tango, in quorum numero mihi Alcamenes ille; qui quodam rogante, cur à Messenijs oblata munera recusasset: Quoniam si recepissem, inquit, cum legibus pacem habere non poteram: O mentem regno dignam, quae magno obvioque lucro, legum auctoritatem anteposuit. Quid ille egregius vir, cui cum Caesar ducenta donaret, id est quinque millia Ga naar margenoot+Philippico- | |
[pagina 114]
| |
rum, an non ridens rejecit? ingenti ore efferens; Si tentare me constituerat, toto illi fui experiendus imperio. Quasi dicat, nec dato quidem illo, se cessurum illis decretis, & vitâ. Et cur? Cum omnes cinis aequet, sola autem Virtus distinguat?
Nos homunculi
Ga naar margenoot+Salillum animae qui cum extemplò amisimus,
AEquo mendicus, atque ille opulentissimus
Censetur censu ad Acheruntem mortuus,
|
|