Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 108]
| |
Lubricum Iuventutis.
| |
[pagina 109]
| |
Alcidae similes homines sunt, dum levis aetás,
Et peragit cursus caeca juventa suos;
Foelix qui rectum potuit servare tenorem
Integer, & nullo crimine tactus obit.
| |
Commentarivs.Hâc Herculis Fabulâ, quam eleganter Libro decimo quinto descripsit Silias Italicus, & Xenophon sub nomine Prodici Philofophi, Libro secundo Memorabilium Socratis, nihil aliud innuitur, quàm Iuvenes in trivio & flexu vitae positos, de eâ instituendâ laborare, magnoque esse in periculo, ne à voluptatum blanditijs decepti, & à recto itinere abducti, in vada & scopulos deferantur, in quos cum impegerint, non sit receptui locus. Etenim qui aetate illâ in omnia praecipiti non labitur, spes est illam, inoffenso deinde cursu, pertingere posse ad Candidam metam. Hujus rei utile exemplar, Sapientiae ille adumbrator Ulysses, nobis proposuit,
Qui domitor Troiae multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
Dum sibi cum socijs reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum immersabilis undis,
Sirenum voces, & Circes pocula nosti,
Quae si cum socijs stultus cupidusque bibisset
Sub dominâ meretrice fuisset turpis excors,
Vixisset canis immundus, vel amica luto sus.
Quapropter parentibus nihil prius, aut antiquius esse debet, quàm ut religiosè caveant, ne quod deliquium morum puerilium integritas patiatur: Ineuntis enim aetatis inscitia, senum constituenda & regenda prudentiâ est; qui tanquam alter Orpheus, vocem illam, quae rupes nemoraque traxit, explicent, hoc est, salutaria praecepta cereis illorum mentibus proponant, quae illi sequentes, per labores innumeros, aureum illud vellus, id est, virtutem cum immortali gloriâ consequantur. Foelices ter & amplius si audiant, si vitiorum omnium inimici, rectum vitae iter inspiciant, & tanquam Alphaeus mare Sicalum subterlabi dicitur, | |
[pagina 110]
| |
sine mixtione undarum, ad suam Arethusam; sic per mundanas hasce vanitates, ad eas virtutes tendant, quibus omnem vitam tueri possint. Rarum hoc certè, sed magnum exemplum continentiae, quae etiam in Liberi Patris sacris (ut Aristippus, in purpurâ saltare coactus, referente Laërtio, dixisse fertur) non corrumpitor; Cui mens circumflua Luxu At quàm multi intereà, aut suo, aut aliorum vitio, ad pejora inclinant: Suo scilicet, dum vitae habere modum ignari, se totos otio & voluptatibus devovent, quae ubi animos illorum, ad magna alioqui surgentes, velut pestilenti quodam sidere affilarunt, capti sunt, periêre; Iam inter meretrices, illecebras (ut Comicus ait) argentarias, sepulchrum suum habent, totamque meliorem aetatem comburunt. Itaque re cum pulvisculo perditâ, nihil aliud illis restat, nisi ut fiant miseri; non secus ac ille conclamatae vitae adolescens Lesbonicus apud Plautum, qui cum amicè ab amico in hunc modum admoneretur,
Nisi me auscultas, atque hoc, ut dico, facis,
Tute ponè te latebis, facilè ne inveniat te Honor,
In occulto jacebis, cum te maximè clarum voles:
Ita respondit, Sciebam ut esse me deceret, facere non quibam miser Ga naar margenoot+Sic, dum juvenilis aetas adest, absque labore nitidi vicitant, cum labore squallidi senectam aetatem transigunt; anteactorum eos pudet, agendorum onus haud sustinent; jucundis in juventute cursu quasi peragratis, in senectutem molesta reservant. Accedunt ad hoc parasiti, communis pernicies adolescentum, qui ita se comparant, ut omnia assententur, qui exulceratas istas mentes, si suâ sponte non satis insaniant, improbâ arte, quâ illas tractant, magis magisque instigant, ita ut ipsa si cupiat Salus servare prorsus non possit. Venio ad parentes, qui saepè etiam suo exemplo peccant, liberosque malè agendo malè agere docent, Ga naar margenoot+Si (enim) damnosa senem juvat alea, ludit & haeres Aut vehementes in utramque partem sunt, largitate miniâ, aut | |
[pagina 111]
| |
parsimoniâ, & sic in candem fraudem ex hâcre atque illâ incidunt. Si enim nimis contentè liberos habeant, nec ea quae fert adolescentia ijs indulgeant, ut est ingenium humanum, semper nitentur in vetitum, omnesque artes advocabunt ut id consequantur. Si nimis laxè & lautė, idem erit. Nani qui adolescenti nimium indulget, sive pecuniae, aut alterius rei, is febricitanti ministrat vinum, bilioso mel, coeliacis obsonia. Hinc Megaronides senex apud Plautum,
Dedistine hoc pacto ei gladium quî se occideret?
Quid secus est, aut quid interest dare te in manus
Argentum amanti homini adolescenti, animi impoti
Quî exaedificaret suam inchoatam ignaviam?
Itaque praeceptam hoc Philosophorum hîc valeat, μήδεν ἄγαν, id est, ne quid nimis, & modus teneatur, qui est sal & anima virtutum. |
|