Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 105]
| |
Commentarivs.Vulturum, ut Plinius testatur, ea est Natura, ut triduo anteGa naar margenoot+ aut biduo, eò advolent, ubi cadavera futura sunt. Hinc Dinarchus Adolescens apud Plautum,
Vide ut jam, quasi Vulturij triduoGa naar margenoot+
| |
[pagina 106]
| |
Prius praedivinant, quo die esuri sient,
Illum inhiant omnes.
His avibus similes dicit esse Apuleius perfidos causidicos, quos appellat vultures togatos; homines illos, non modò insolsos, & à Minervâ alienos, verum vel maximè lingulaces, & à rabie non malè dictos rabulas. Eo autem pacto vulturibus saeviores sunt, quòd hi cadavera exspedent, illi vivos homines excorient. Vnde corum studium Columella caninum appellat; & haud temerè quispiam concessum latrocinium dixit. Si naribus eorum afflaverit aura marsupij cujusdam, confestim illos videbis perjuria Laomedontis, Ulyssis argutias, Simonis fallacias, & pietatem Pygmalionis adhibere, cumque non adest medulla sensuum, audies illos abundare spumâ verborum. In tantum denique apud illos fames habendi incanduit, ut Dialecticae mutua sit subtilitas, Rhetoricae languescat civilitas, ubi nummorum Ga naar margenoot+perorat pluritas. Haec movêre Columellam, ut diceret, sine causidicis satis foelices fuisse, & futuras urbes: Idque verè, Legibus enim fundatas civitates legibus evertunt. Conqueritur hoc etiam Plautus,
Mores leges perduxerunt jam in potestatem suam,
Ga naar margenoot+Magis queis sunt obnoxiosi, quàm parentes liberis,
Eae misere etiam ad parietem sunt fixa clavis ferreis,
Vbi malos mores affigi nimio fuerat aequius.
Atque haec de rabulis, in fas nefasque iras suas, ac verba locantibus: Veri autem Patroni & Causidici reverendi, atque suspi Ga naar margenoot+ciendi sunt: Testatur hoc gravissimus Philosophus, τὸ βουλεύεσθαι, τῶν περὶ τῶν ἀνθρώπων, θειότατον ἐστι, id est, consiliare, eorum quae inter homines sunt, divinissimum est. Et Plato, ἱερὸν ἀληθῶς ἐστιν ἡ συμβουλία, id est, quiddam sacrum profectò est consultatio. Hi quoque urbibus maximè necessarij, periclitantem enim innocentiam praesidio suo sublevant, & ambigua causarum fata dirimunt, nec minus provident humano generi, quàm si manu militari patriam defenderent. Hi suo jure dicere possunt, quod apud Ennium inquit ille Pythius Apollo;
Se elle eos unde sibi non populi & Reges, at omnes sui
cives consilium expetant,
Suarum rerum incerti, quos ego meâ ope ex
| |
[pagina 107]
| |
Incertis, certos, compotesque consilij
Dimitto, ut ne res temerè tractent turbidas.
Est enim sine dubio domus Iureconsulti, totius oraculum civitatis. Quarè Sallustius ad Caesarem inquit; Ego ita comperi, omnia regna, civitates, nationes, usque eò prosperum imperium habuisse, dum apud eos vera valuerunt consilia. |
|