Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 102]
| |
Commentarivs.SEneca Philosophus in Epistolis suis inquit; Gloria umbra virtutis est, etiam invitos comitabitur: Sed quemadmodum aliquandò umbra antecedit, aliquandò fequitur; ita gloria aliquandò ante nos est, visendamque se praebet, aliquandò in adverso est, majorque quò serior, ubi invidia se- | |
[pagina 103]
| |
cessit. Quamdiu videbatur furere Democritus? Vix recepit Socratem fama. Quamdiu Catonem civitas ignoravit, respuit, nec intellexit nisi cum perdidit. Enimverò sic sunt homines, praesentia invidiâ, praeterita veneratione prosequuntur. Quod & Lyricus asserit, Virtutem incolumem odimus, Vivos interdum Fortuna, saepè invidia fati fatigat, ubi animaGa naar margenoot+ naturae cessit, demptis obtrectationibus, ipsa se virtus magis magisque extollit. - Diram qui contudit HydramGa naar margenoot+
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari;
dum scilicet igni Graecanico coelum assequeretur. Ita certè est, Lippus Livor longinqua non aspicit, praesentia obliquè intuetur;
- Nos nostraque lipidus odit,
- Et nisi quae terris summota, suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit & odit:
eique tantum homines magni sunt (ut Poëta loquitur) propter mille annos. Attamen viros illos illustres, & in exemplum natos, ab heroico suo proposito movere non debet, sed potius ὁλω ποδι, id est toto pede, adversus illum standum est; ne tanquam Scarabaei umbra (ut est in Adagio) nos terreat parum attentos. Sciat quilibet, nullum rectè factum in hâc vitâ praemio carere, cujus (ut sapientibus placet) vel uberrimus fructus est, fecisse, & in silentio meminisse; Quia
- Virtus pretium sibi, solaque latèGa naar margenoot+
Fortunae secura nitet, nec fascibus ullis
Erigitur, plausuve petit clarescere vulgi,
Nil opis externae cupiens, nil indiga laudis,
Divitijs animosa suis, immot aque cunctis
Casibus, ex altà mortalia despicit arce.
Mima illa apud Horatium, contempto multitudinis contemptu, satis habebat equitem sibi plaudere. Et altè ac generose ille exclamat: Satis mihi pauci lectores, satis est unus, satis nullus. Volebat hic cordatissimus vir, gloriam sequi, non appeti, nec, si casu aliquo non sequeretur, idcircò quod gloriam meruerat, | |
[pagina 104]
| |
Ga naar margenoot+minus pulchrum ducebat, suo scilicet sibi placens theatro. Omnibus nimirum ad multa annorum millia respiciendum est, etiamâ cunctis tecum viventibus silentium livor indixerit, venient tamen, qui sine offensâ, sine gratiâ judicent. |