Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 100]
| |
Commentarivs.SErpentes hyberno tempore velut mortui sunt; ita ut, si premantur, immoti jaceant. Non autem desunt illis venena, sed torpent. Narrant Porphyrium Serpentem, venenum quidem habere, sed quoniam edentulus est, sibi tantum habere: Ita quidam homines mala quidem meditantur, & animo volvunt, sed quia desunt facultates, non nocent, eas | |
[pagina 101]
| |
autem adepti, omne virus suum evomunt. In hanc sententiamGa naar margenoot+ sic Seneca: Multorum quia imbecilli sunt, latent vitia, non minus ausura, quum illis vires suae placuerint, quàm illa, quae jam foelicitas aperuit. Et paulò post: Multorum crudelitas, ambitio, & luxuria, ne paria pessimis audeat, Fortunae favore destituitur: Eadem velle eos cognosces, da posse quantum volunt. Sapienter itaque unusquisque sibi ab illis cavebit, ut eorum insidias evitando, gaudendi materiam eis eripiat. Hoc pacto fiet, ut ipsa malitia maximam partem veneni sui absorptura, & ut basiliscus vitrum speculatus, virus suum in se retortura sit. |
|