Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 95]
| |
Commentarivs.A Poëtis memoriae proditum est, Cupidinem, quum omnes Deos Deasque sub jugum suum mittat, & blandissimam illam vim, quae nobis paulatim per pectora | |
[pagina 96]
| |
concutitur, sentire faciat, in solam tamen Dianam assiduis venationibus intentam, nihil posse: Quo figmento homines acutissimi nihil aliud indicare voluerunt, quàm perpetuis laboribus, vitaeque asperitate, amorem & libidinenidomari; otio autem, mollitie atque luxu eas animi passiones nutriri. Quare Poëta Lucanus Lib. 1. inquit, Variam dant otia mentem. Exemplum querenti Sardanapalus Rex, quàm maximun dabit, qui dum sese otio devovet, usque adeò, à blandâ illâ pellice, Libidine victus est, ut inter imbellissimas foeminas neret. Et, Ga naar margenoot+Qaueritur AEgistbus quarè sit factus adulter? Hoc animadvertens Lycurgus, leges tulit, quibus juventutem ab otio ad labores, ad venandum, currendum, natandum, eluriendum, sitiendum, algendum, & aestuandum instigaret; Quia
Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas,
Debilibus pennis irritus exit amor,
Vel tu venandi studium pete, saepè recessit
Turpiter à Phoebi victa Sorore Venus.
Seneca in Octavia;
Vis magna mentis, blandus atque animi calor
Amor est, juventâ gignitur, luxu, otio
Nutritur, inter laeta Fortune bona,
Quem si fovere, atque alere desistas, cadit,
Brevique vires perdit extinctus suas,
Post victoriam Cannensem si Hannibal rectâ petisset Romam, poterat in Capitolio prandere, sed frui, quàm uti victoriâ Ga naar margenoot+maluit, Campanian ac Tarentum peragrans, ubi mox & ipse, & exercitus ardor adeò elanguit, ut verissimè dictum sit, Capuam Hannibali fuisse Cannas. Siquidem invictum Alpibus, indomitum armis virum, Campania sole, & Baiae fontibus calidis tepentes subegerunt. Appium Claudium etiam saepè solitum dicere accepimus, negotium populo Romano melius, quàm otium committi, non quod ignoraret quàm jucundus tranquillitatis status esset, sed quòd animadverteret praepotentia imperia, agi- | |
[pagina 97]
| |
ratione rerum, ad virtutem capessendam excitari, nimiâ quiete in desidiam resolvi. Et sanè negotium nomine horridum, imperij illius mores in suo statu continuit; blandae appellationis quies plurimis vitijs resparsit. Quid furores saepius intrà moenia, provincias, & regna peperit, quàm nimia foelicitas, nimisque diuturnum otium? Asserit hoc Romanis suis Romanus scriptor; Syria prima nos victa corrupit, mox Asiatica Pergameni Regis haereditas. Illae opes atque divitiae afflixêre saeculi nostri mores, mersamque vitijs suis, quasi sentinâ, Rempublicam pessundedêre. Nasica, quibusdam dicentibus, res Romanas in tuto esse, exstinctis Carthaginensibus, & Graecis in servitutem redactis, immò, inquit, nunc demum in summo periculo sumus, postquam nulli supersunt vel quos timeamus, vel revereamor: Sentiens inimicos per occasionem nobis utiles esse, per quos non licet impunè securèque esse negligentibus.
Quisquis secundis rebus exultat nimis,
Fluitque luxu, semper insolita appetens,
Hunc illa magnae dira Fortunae comes
Sequitur Libido, non placent suetae dapes,
Non tecta sani moris, aut vilis cibus.
Cur in penates tenues rarius subit
Haec delicatas eligens pestis domos?
Cur sancta parvis habitat in tectis Venus
Mediumque sanos vulgus affectus tenet?
Ideò scilicet, quia improbum istum amorem, & libidinem, per improbum laborem excludit, πόνος δ'ἀρετὴν μέγ' ὀφέλλει, id est,Ga naar margenoot+ Labor virtutem valdè juvat. Caeterùm talem laborem non requiram, qualem describit Horatius in Lib. Epod.
Nullum à labore me reclinat otium,
Vrget diem nox, & dies noctem, neque est
Levare tenta spiritus praecordia:
Scimus illud Ovidij verissimum esse;
Cernis ut in duris (& quid bove firmius?) arvisGa naar margenoot+
Fortia taurorum corpora frangat opus,
Qua nunquam vacuo solita est cessare novali,
Fructibus assiduis lassa senescit humus,
| |
[pagina 98]
| |
Occidet, ad Circi si quis certamina semper
Non intermissis cursibus ibit equus,
Firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
Quae nunquam liquidis sicca carebit aquis.
Me quoque debilitat series immensa laborum,
Ante meum tempus cogor & esse senex.
Ocia corpus alunt, animus quoque pascitur istis,
Immodicus contrà carpit utrumque labor.
Atque haec de moderato otio dicta sint, quo usi sunt etiam viri illi praestantissimi Scipio, & Laelius, qui rerumpublicarum curâ defessi, conchas & umbelicos, ad Caietam & Lucrinum legere, & ad omnem animi remissionem, ludumque descendere consueverunt. Idque benè: Non enim in eâdem intentione aequaliter retinenda Ga naar margenoot+mens est, sed ad jocos revocanda. Cum pueris Socrates ludere non erubescebat: & Cato vino laxabat animum, curis publicis fatigatum. Vt fertilibus agris non est imperandum; citò enim exhaurier illos nunquam intermissa foecunditas: ita animorum impetus, assiduus labor franget: vires recipient paulum resoluti & remissi. Nascitur ex assiduitate laborum, animorum hebetatio quaedam, & languor. Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publicè cogerentur, tanquam necessarium laboribus interponentes temperamentum. Lycorgus, quamquam alioqui severis rationibus institueret cives suos, tamen liberales lusus, & jocos, non solum illis permisit, sed etiam praecepit. Instituit enim exercitamenti genus, quod λέσχας appellabat, ad quod conveniebant seniores, jam à publicis fun&tionibus emeriti, lepidis dictis, liberalibusque jocis tempus transmittentes, sed quae vel ad honesti laudem, vel advitiorum vituperationem conducerent. Quin & signum collocavit γέλωτι Deo, id est Risui: quòd utilissimum judicaret modestis facetijs animorum vigorem recreari, & ad honestos labores alacres reddi; quandoquidem in rebus humanis Quod caret alternâ requie durabile non est. Verè ille olim dixit; Vegetae & strennuae mentes, quò plus recessus sumunt, hoc vehementiores impetus edunt. Quamobrem Pythagoras animum citharâ excitare solebat, ubi evigilasset; quò scil. esset ad functiones obeundas, ac diuturna munia expeditior; & quum somnum peteret, rursus testudine mentem leniebat, | |
[pagina 99]
| |
quò affectus redderet sedatiores. Dicebat Socrates, otium possessionum omnium optimum esse; otium autem sensit, non ignaviam, sed à tumultuosis negotijs, & cupiditatibus, animi tranquillitatem vitiantibus, remissionem. Scipio etiam dicere solebat, se nunquam minus otiosum, quàm quum esset otiosus, nunquam minus solum, quàm quum esset solus: Innuens se cum animo semper plurima loqui solitum. Hoc est aptè otio & folitudine uti, hoc est otio moltorum vincere negotia. Contrà (ut prudenter Ennius inquit)
Otio qui nescit uti, plus negotij habet,
Quàm quum est negotium in negotio:
Nam cui quid agat institutum, nullo negotio
Id agit, studet ibi, mentemque animumque delectat suum
Orioso initio animus nescit quid velit,
Hoc idem est, neque domi nos, neque militiae sumus,
Imus huc, hinc illuc: cum illuc ventum est, ire illuc libet,
Incertè errat animus, praeter propter vitam vivitur,
|